Skip to content

The Stromata, or Miscellanies · The Stromata, or Miscellanies. Book II

The Stromata, or Miscellanies (part 2 of 2)

Page 329 of 425

Caput IX.—Dictum Christi ad Salomen Exponit, Quod Tanquam in Vituperium Nuptiarum Prolatum Hæretici Allegabant.

Qui autem Dei creaturæ resistunt per speciosam illam continentiam, illa quoque dicunt, quæ ad Salomen dicta sunt, quorum prius meminimus: habentur autem, ut existimo, in Evangelio secundum Ægyptios.2543 Aiunt enim ipsum dixisse Servatorem: "Veni ad dissolvendum opera feminæ;" feminæ quidem, cupiditatis; opera autem generationem et interitum. Quid ergo dixerint? Desiithæc administratio? Non dixerint: manet enim mundus in eadem ceconomia. Sed non falsum dixit Dominus; revera enim opera dissolvit cupiditatis, avaritiam, contentionem, gloriæ cupiditatem, mulierum insanum amorem, pædicatum, ingluviem, luxum et profusionem, et quæ sunt his similia. Horum autem ortus, est animæ interitus: siquidem "delictis mortui" efficimur.2544 Ea vero femina est intemperantia. Ortum autem et interitum creaturarum propter ipsorum naturas fieri necesse est, usque ad perfectam distinctionem et restitutionem electionis, per quam, quæ etiam sunt mundo permistæ et confusæ substantiæ, proprietati suæ restituuntur. Unde merito cum de consummatione Logos locutus fuerat, ait Salome: "Quousque morientur homines?" Hominem autem vocat Scriptura dupliciter: et eum, qui apparet, et animam; et eum rursus, qui servatur, et eum qui non. Mors autem animæ dicitur peccatum. Quare caute et considerate respondet Dominus: "Quoadusque pepererint mulieres," hoc est quandiu operabuntur cupiditates. "Et ideo quemadmodum per unum hominem peccatum ingressum est in mundum, per peccaturn quoque mors ad omnes homines pervasit, quatenus omnes peccaverunt; et regnavit mors ab Adam usque ad Moysen,"2545 inquit Apostolus: naturali autem divinæ ceconomiæ necessitate mors sequitur generationem: et corporis et animæ conjunctionem consequitur eorum dissolutio. Si est autem propter doctrinam et agnitionem generatio, restitutionis causa erit dissolutio. Quomodo autem existimatur mulier causa morris, propterea quod pariat: ita etiam dicetur dux vitæ propter eamdem causam. Proinde qua, prior inchoavit transgressionem, Vita est appellata,2546 propter causam successionis: et eorum, qui generantur, et qui peccant, tam justorum quam injustorum, mater est, unoquoque nostrum, seipsum justificante, vel contra inobedientem constituente. Unde non ego quidem arbitror Apostolum abhorrere vitam, quæ est in came, cum dicit: "Sed in omni fiducia, ut semper, nunc quoque Christus magnificabitur in corpore meo, sire per vitam, sire per mortera. Mihi enim vivere Christus et mori lucrum. Si autem vivere in carne, et hoc quoque mihi fructus operis, quid eligam nescio, et coarctor ex duobus, cupiens resolvi, et esse cum Christo: multo enim melius: manere autem in carne, est magis necessarium propter vos."2547 Per hæc enim, ut puto, aperte ostendit, exitus quidem e corpore perfectionem, esse in Dei dilectionem: ejus autem præ sentiæ in carne, ex grato animo profectam tolerantiam, propter eos, qui salute indigent. Quid vero? non etiam ea, quæ deinceps sequuntur, ex ils, quæ dicta sunt ad Salomen, subjungunt ii, qui quidvis potius quam quæ est ex veritate, evangelicam regulam sunt secuti? Cum ea enim dixisset: "Recteergo feci, quæ non peperi:" scilicet, quod generatio non esset ut oportet assumpta; excipit Dominus, dicens: "Omni herba vescere, ea autem, quæ habet amaritudinem, ne yescaris." Perhæc enim significat, esse in nostra potestate, et non esse necessarium ex prohibitione præcepti, vel continentiam, vel etiam matrimonium; et quod matrimonium creationi aliquid affert auxilii, præterea explicans. Ne quis ergo eum deliquisse existlimet, qui secundum Logon matrimonium inierit, nisi existimet amaram esse filiorum educationem: contra tamen, permultis videtur esse molestissimum liberis carere. Neque amara cuiquam videatur liberorum procreatio, eo quod negotiis implicatos a divinis abstrahat. Est enim, qui vitam solitariam facile ferre non valens, expetit matrimonium: quandoquidem res grata, qua quis temperanter fruitur, et innoxia: et unusquisque nostrum eatenus sui dominus est, ut eligat, an velit liberos procreate. Intelligo autem, quod aliqui quidem, qui prætextu matrimonii difficultatum ab eo abstinuerunt, non convenienter sanctæ cognitioni ad inhumanitatem et odium hominum defluxerunt; et petit apud ipsos charitas; alii autem matrimonio ligati, et luxui ac voluptatibus dediti, lege quodammodo eos comitante, fuerunt, ut ait Propheta, "assimilati jumentis."2548

Caput X.—Verba Christi , Mystice Exponit.2549

Quinam sunt autem illi "duo et tres, qui congregantur in nomine Domini, in" quorum "medio" est Dominus?2550 annon virum et mulierem et filium tres dicit, quoniam mulier cum viro per Deum conjungitur? Quod si accinctus quis esse velit et expeditus, non volens procreate liberos, propter eam, quæ est in procreandis liberis, molestiam et occupationem, "maneat," inquit Apostolus, absque uxore "ut ego."2551 Quiam vero effatum Domini exponunt, ac si dixisset, cure pluribus quidera esse Creatorem ac præ sidem generationis Deum; cum uno autem, nempe electo, Servatorem, qui alterius, boni scilicet, Dei Filius sit. Hoc autem non ira habet: sed est quidem etiam cure iis, qui honeste ac moderate in matrimonio versati sunt, et Iiberos susceperunt, Deus per Filium: est autem etiam cure eo, qui secundum Logon, seu rationem, fuit continens, idem Dens. Fuerint autem aliter quoque tres quidera, ira, cupiditas, et ratio: caro antera at anima et spiritus, alia ratione. Forte antera et vocationem et electionem secundam, et tertium genus, quod in primo honore collocatur, innuit trias prius dicta: cum quibus est, quæ omnia considerat, Dei potestas, absque divisione cadens in divisionem. Qui ergo animæ naturalibus, ita ut oportet, utitur operationibus, desiderat quidem ea, quæ sunt convenientia, odio autem habet ea, quæ lædunt, sicut jubent mandata: "Benedices" enim, inquit, "benedicenti, et maledices maledicenti." Quando autem his, ira scilicet et cupidirate, superior factus, et creaturæ amore vere affectus propter eum, qui est Deus et effector omnium, gnostice vitam instituerit, et Salvatori similis evadens, facilem temperantiæ habitum acquisiverit, et cognitionem, fidem, ac dilectionem conjunxerit, simplici hac in parte judicio utens, et vere spiritalis factus, nec earum quæ ex ira et cupiditate procedunt, cogitationum omnino capax, ad Domini imaginem ab ipso artifice efficitur homo perfectus, is sane dignus jam est, qui frater a Domino nominetur, is simul est amicus et filius. Sic ergo "duo et tres" in eodem "congregantur," nempe in homine gnosrico. Poterit etiam multorum quoque concordia ex tribus æstimata, cum quibus est Dominus, significare unam Ecclesiam, unum hominem, genus unum. Annon cum uno quidem Judæo erat Dominus, cum legera tulit: at prophetans, et Jeremiam mittens Babylonem, quinetiam cos qui erant ex gentibus vocans per prophetiam, congregavit duos populos: tertius autem est unus, qui ex duobus "creatur in riorum hominem, quo inambulat et inhabitat" in ipsa Ecclesia? Et lex simul et prophetæ, una cum Evangelio, in nomine Christi congregantur in unam cognitionem. Qui ergo propter odium uxorem non ducunt, vel propter concupiscentiam carne indifferenter abutuntur, non sunt in numero illorum qui servantur, cum quibus est Dominus.

Caput XI.—Legis Et Christi Mandatum de Non Concupiscendo Exponit.2552

His sic ostensis, age Scripturas, quæ adversantur sophistis hæreticis, jam adducamus, et regulam continentiæ secundum logon seu rationem observandam declaremus. Qui vero intelligit, quæ Scriptura cuique hæresi contraria sit, cam tempestive adhibendo refutabit eos, qui dogmata mandatis contraria fingunt. Atque ut ab alto rem repetamus, lex quidem, sicut prius diximus, illud, "Non concupisces uxorem proximi tui,"2553 prius exclamavit ante conjunctam Domini in Novo Testamento vocem, quæ dicit ex sua ipsius persona: "Audivistis legem præcipientem: Non moechaberis. Ego autem dico: Non concupisces."2554 Quod enim vellet lex viros uti moderate uxoribus, et propter solam liberorum susceptionem, ex eo clarum est, quod prohibet quidem eum, qui non habet uxorem, statim cum" captiva" habere consuetudinem.2555 Quod si semel desideraverit, ei, cum tonsa fuerit capillos, permittere ut lugeat triginta diebus. Si autem ne sic quidem emarcescat cupiditas, tunc liberis operam dare, cum quæ dominatur impulsio, probata sit præ finito tempore consentanea rationi appetitio. Unde nullum ex veteribus ex Scripturn ostenderis, qui cum prægnante rem habuerit: sed postquam gestavit uterum, et postquam editum fetum a lacte depulit, rursus a viris cognitas fuisse uxores. Jam hunc scopum et institutum invenies servantera Moysis patrem, cure triennium post Aaronem editum intermisisset, genuisse Moysem. Et rursus Levitica tribus, servans hanc naturæ legem a Deo traditam, aliis numero minor ingressa est in terram promissam. Non enim facile multiplicatur genus, cum viii quidera seminant, legitimo juncti matrimonio; exspectant autem non solum uteri gestationem, sed etiam a lacte depulsionem. Unde merito Moyses, quoque Judæos paulatim proveheris ad continentiam, cure "tribus diebus"2556 deinceps consequentibus a venerea voluptate abstinuissent, jussit audire verba Dei. "Nosergo Dei templa sumus, sicut dixit propheta: Inhabitabo in eis, et inambulabo, et ero eorum Deus, et ipsi erunt meus populus," si ex præceptis vitam instituamus, sive singuli nostrum, sire tota simul Ecclesia. "Quareegredimini e medio ipsorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tangatis; et ego vos suscipiam, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens."2557 Non ab iis, qui uxores duxerunt, ut aiunt, sed a gentibus, quæ adhuc vivebant in fornicatione, præterea autem a prius quoque dictis hæresibus, ut immundis et impiis, prophetice nos jubet separari. Unde etiam Panlus quoque verba dirigens ad eos, qu ierant iis, qui dicti sunt, similes: "Has ergo promissiones habete, inquit, dilecti: mundemus corda nostra ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctitatem in timore Dei.2558 Zelo enim vos zelo Dei; despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo."2559 Et Ecclesia quidem alii non jungitur matrimonio, cum sponsum hubeat: sed unusquisque nostrum habet potestatem ducendi, quamcunque velit, legitimam uxorem, in prim is, inquam, nuptiis. "Vereor autem, ne sicut serpens seduxit Evam in astutia, corrumpantur sensus vestri a simplicitate, quæ in Christo est,"2560 pie admodum et doctoris instar dixit Apostolus. Quocirca admirabilis quoque Petrus: "Charissimi, inquit, obsecro vos tanquam advernas et peregrinos, abstinete vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, conversationem vestram inter gentes habentes bonam: quoniam sic est voluntas Dei, ut bene facientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam; quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed ut servi Dei."2561 Similiter etiam scribit Paulus in Epistola ad Romanos: "Quimortui sumus peccato, quomodo adhuc riveruns in ipso? Quoniam veins homo nosier simul est crucifixus, ut destruatur corpus peccati,"2562 usque ad illud: "Neque exhibete membra vestra, arma injustitiæ peccato."2563 Atque adeo cure in hunc locum devenerim, videor mihi non esse prætermissurus, quirt notem, quod eumdem Deum per legem et prophetas et Evangelium prædicet Apostolus. Illud enim: "Non concupisces," quod scriptum est in Evangelio, legi attribuit in Epistola ad Romanos, sciens esse unum eum, qui prædicavit per legem et prophetas, Patrem, et qui per ipsum est annuntiatus. Dicit enim: "Quid dicemus? Lex estne peccatum? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Concupiscentiam enim non cognovissem, nisi lex diceret: Non concupisces."2564 Quod si ii, qui sunt diversæ sententiæ, repugnantes, existiment Paulum verba sua dirigentem adversus Creatorem, dixisse ea, quæ deinceps sequuntur: "Novi enim, quod non habitat in me, hoc est, in came mea, bonum;"2565 legant æ, quæ prius dicta sunt; et ea, quæ consequuntur. Prius enim dixit: "Sed inhabitarts in me peccatum;" propter quod consentaneum erat dicere illud: "Non habitat in came mea bonum."2566 Consequenter subjunxit: "Si autem quod nolo, hoc ego facio, non utique ego id operor, sed quod inhabitat in me peccatum:" quod "repugnans," inquit, "legi" Dei et "mentis meæ, captivat me in lege peccati, quæ est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore morris hujus?"2567 Et rursus (nunquam enim quovis modo juvando defatigatur) non veretur veluti concludere: "Lex enim spiritus liberavit me a lege peccati et morris:" quoniam "per Filium Dens condemnavit peccaturn in carne, ut justificatio legis impleatur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, seal secundum spiritum."2568 Præterhæc adhuc declarans ea, qum prius dicta sunt, exclamat: "Corpus quidem mortunto propter peccatum:" significans id non esse templum, sed sepulcum animæ. Quando enim sanctificatum fuerit Deo, "Spiritus ejus," infert, "qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui vivificabit etiam mortalia vestra corpora, per ejus Spiritum, qui habitat in vobis."2569 Rursus itaque voluptaxios increpans, illa adjicit: "Prudentia enim carnis, mors; quoniam qui ex came vivunt, ea, quæ sunt carnis, cogitant; et prudentia carnis est cum Deo gerere inimicitias; legi enim Dei non subjicitur. Qui autem sunt in carne," non ut quidam decemunt, "Deo placere non possunt," sed ut prius diximus. Deinde ut eos distinguat, dicit Ecclesiæ: "Vos autem non estis in carne sed in spiritu, si quidem spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem spiritum Christi non habet, is non est ejus. Si autem Christus in vobis, corpus quidem est mortuum per peccatum, spiritus autem vivus per justitiam. Debitores itaque sumus, fratres, non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum camera vivitis, estis morituri: si vero spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicunque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei." Et adversus nobilitatem et adversus libertatem, qum exsecrabiliter ab iis, qui sunt diversæ sententiæ, introducitur, qui de libidine gloriantur, subjungit dicens: "Non enim accepistis spiritum servitutis rursus in timorein, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba Pater;"2570 hoc est, ad hoc accepimus, ut cognoscamus eum, quem oramus, qui est vere Pater, qui rerum omnium solus est Pater, qui ad salutem erudit et castigat at pater, et timorem minatur.

Caput XII.—Verba Apostoli , , , Aliaque S. Scripturæ Loca Eodem Spectantia Explicat.

Quod autem "ex consensu ad tempus orationi vacat" conjugium, doctrina est continentiæ. Adjecit enim illud quidem, "ex consensu," ne quis dissolveret matrimonium; "ad tempus autem,"2571 ne, dum ex necessitate exercet continentiam is, qui uxorem duxerit, labatur in peccatum, et dum suo conjugio parcit, alienum concupiscat. Qua ratione eum, qui se indecore getere existimat, quod virginem alat, recte cam dicit esse nuptum damrum. Verum unusquisque, tam is qui castitatem, delegit, quam is qui propter liberorum procreationem seipsum conjunxit matrimonio, in suo proposito firmiter debet perseverare, nec in deterius deflectere. Si enim vitæ suæ instimtum augere ac intendere porefit, majorem sibi apud Deum acquirit dignitatem, propter puram et ex ratione profectam continentiam. Si autem eam, quam elegit, regulam superaverit, in majorem deinde ad spem gloriam recidet. Habet enim sicut castitas, ira etiam matrimonium propria munera et ministeria, quæ ad Dominum pertinent, filiorum, inquam, curam gerere et uxoris. Quod enim honeste causatur is, qui est in matrimonio perfectus, est conjugii necessitudo, ut qui omnium curam ac providentiam in domo communi ostenderit. Ac proinde "episcopos," inquit, oportet constitui, qui ex domo propria toti quoque Ecclesiæ præ esse sint meditati. "Unusquisque" ergo, "in quo vocatus est"2572 opere ministerium peragat, ut liber in Christo fiat, et debitam ministerio suo mercedem accipiat. Et rursus de lege disserens, utens allegoria: "Nam quæ sub viro est mulier," inquit, "viventi viro alligata est lege,"2573 et quæ sequuntur. Et rursus: "Mulletest alligata, quandiu vivit vir ejus; sin autem mortuus fuerit, libera est ut nubat, modo in Domino. Beata est autem si sic permanserit, mea quidem sententia."2574 Sed in priore quidem particula, "mortificati estis," inquit, "legi," non matrimonio, "ut efficiamini vos alteri, qui excitatus est ex mortuis,"2575 sponsa et Ecclesia; quam castam esse oportet, et ab iis quæ strut intus, cogitationibus, quæ sunt contrariæ veritati; et ab iis, qui tentant extrinsecus, hoc est ab iis, qui sectantur hæreses, et persuadent vobis fornicari ab uno viro, nempe omnipotenti Deo: "Ne sicut setpens decepit Evam,"2576 quæ "vita" dicitur, nos quoque inducti callidis hæresium illecebris, transgrediamur mandata. Secunda autem particula statuit monogamiam: non enim, ut quidam existimarunt, mulieris cum viro alligationem, carnis cum corruptela connexionem, significari putandum est; impiorum enim hominum, qui matrimonii inventionem diabolo aperte tribuunt, opinionera reprehendit, unde in periculum venit legislator ne incessatur maledictis. Tatianum arbitror Syrum talia audere dogmata tradere.2577 His verbis quidem certe scribit in libro De perfectione secundum Servatorem: Consensum quidem conjungit orationi: communio autem corruptelæ, interitus solvit interpellationem. Admodum certe circumspecte arcet per concessionem. Nam cum rursus permisit "simul convernire propter Satanam et intemperantiam,"2578 pronuntiavit eum, qui est obtemperaturus, "serviturum duobus dominis:"2579 per consensure quidem, Deo; per dissensionem autem, intemperantiæ et fornicationi et diabolo. Hæc autem dicit, Apostolum exponens. Sophistice autem eludit veritatem, per verum, falsum confirmans: intemperantiam enim et fornicationem, diabolica vitia et affectiones nos quoque confitemur; intercedit autem moderati matrimonii consensio, quæ tum ad precationem continenter deducit, tum ad procreandos liberos cum honestate conciliat. "Cognitio" quidem certe a Scriptura dictum est tempus liberorum procreationis, cum dixit: "Cognovit autem Adam Evam uxorem suam; et concepit, et peperit filium, et nominavit nomen ejus Seth: Suscitavit enim mihi Deus aliud semen pro Abel."2580 Vides, quemnam maledictis incessant, qui honestam ac moderatam incessunt seminationem, et diabolo attribuunt generationem. Non enim simpliciter Deum dixit, qui articuli præ missione, nempe ho Theos dicens, significavit eum, qui est omnipotens. Quod ab Apostolo autem subjungitur: "Etrursus simul convenite propter Satanam,"2581 in eum finera dicitur, ut occasionem tollat ad alias declinandi cupiditates. Non enim penitus repellit naturæ appetitiones, qui fit ad tempus, consensus: per quem rursus inducit Apostolus conjugationera matrimonii, non ad intemperantiam et fornicationem et opus diaboli, sed ne subjugetur intemperantiæ, fornicationi, et diabolo. Distinguit autem veterem quoque hominem et novum Tatianus, sed non ut dicimus, "Veterem" quidem "virum," legem; "novum" autem, Evangelium. Assentimur ei nos quoque, sed non eo modo, quo vult ille, dissolvens legem ut alterius Dei: sed idem vir et Dominus, dum vetera renovat, non amplius concedit polygamiam (nam hanc quidem expetebat Deus, quando oportebat homines augeri et multiplicari), sed monogamiam introducit prompter liberorum procreationem et domus curam, ad quam data est mulier adjutrix: et si cui Apostolus propter intemperantiam et ustionem, veniam secundi concedit matrimonii; nam hic quoque non peccat quidem ex Testamento (non est enim a lege prohibitus), non implet autem summam illam vitæ perfectionem, quæ agitur ex Evangelio. Gloriam autem sibi acquirit coelestem, qui apud se manserit, earn, quæ est morte dissoluta, impollutam servans conjunctionem, et grato ac lubente animo paret ceconomiæ, per quam effectum est, ut divelli non possit a Domini ministerio. Sed nec eum, qui ex conjugali surgit cubili, similiter ut olim, tingi nunc quoque jubet divina per Dominum providentia: non enim necessario a liberorum abducit procreatione, qui credentes per unum baptismum ad consuetudinem omni ex parte perfectam abluit, Dominus, qui etiam multa Moysis baptismata per unum comprehendit baptismum. Proinde lex, ut per carnalem generationem nostram præ diceret regenerationera, genitali seminis facultati baptismum olim adhibuit, non vero quod ab hominis generatione abhorreret. Quod enim apparet homo generatus, hoc valet seminis dejectio. Non sunt ergo multi coitus genitales, sed matricis susceptio fatetur generationem, cum in naturæ officina semen formatur in fetum. Quomodo autem vetus quidera est solum matrimonium et legis inventum, alienum autem est, quod est ex Domino, matrimonium, cum idem Deus servetur a nobis? "Non" enim "quod Deus conjunxit, homo" jure "dissolverit;"2582 multo autem magis quæ jussit Pater, servabit quoque Filius. Si autem idem simul est et legislator et evangelista, nunquam ipse secum pugnat. Vivit enim lex, cum sit spiritalis, et gnostice intelligatur: nos autem "mortui" sumus "legi per corpus Christi, ut gigneremur alteri, qui resurrrexit ex mortuis," qui prædictus fuit a lege, "ut Deo fructificaremus."2583 Quare "lex quidera est sancta, et mandatum sanctum, et justurn, et bonum."2584 Mortui ergo sumus legi, hoc est, peccato, quod a lege significatur, quod ostendit, non autem generat lex, per jussionem eorum quæ sunt facienda, et prohibitionera eorum quæ non facienda; reprehendens subjectum peccatum, "ut appareat peccatum." Si autem peccatum est matrimonium, quod secundum legera initur, nescio quomodo quis dicet se Deum nosse, dicens Dei jussum esse peccatum. Quod si "lex saneta" est, sanctum est matrimonium. Mysterium ergo hoc ad Christum et Ecclesiam ducit Apostolus: quemadmodum "quod ex carne generatur, caro est; ita quod ex spiritu, spiritus,"2585 non solum in pariendo, sed etiam in discendo. Jam "sancti sunt filii,"2586 Deo gratæ oblectationes verborum Dominicorum, quæ desponderunt animam. Sunt ergo separata fornicatio et matrimonium, quoniam a Deo longe abest diabolus. "Et vos ergo mortui estis legi per corpus Christi, ut vos gigneremini alteri, qui surrexit a mortuis."2587 Simul autem proxime exauditur, si fueritis obedientes quamdoquidem etiam ex veritate legis eidem Domino obedimus, qui præcipit eminus. Nunquid autem de ejusmodi hominibus merito aperte "dicit Spiritus, quod in posterioribus temporibus deficient quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, in hypocrisi falsiloquorum, cauteriatam habentium conscientiam, et prohibentium nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad participationem cum gratiarum actione fidelibus, et qui agnoverunt veritatem, quod omnis creatura Dei bona est, et nihil est rejiciendum quod sumitur cure gratiarum actione. Sanctificatur enim per verburn Dei et orationem?"2588 Omnino igitur non est prohibendum jungi matrimonio, neque carnibus vesci, aut vinum bibere. Scriptum est enim: "Bonum est carnero non coinedere, nec vinum bibere, si quis comedat per offendiculum."2589 Et: "Bonum est manere sicut ego."2590 Sed et qui utitur, "cum gratiarum actione,"2591 et qui rursus non utitur, ipse quoque "cure gratiarum actione," et cure moderata ac temperanti vivat perceptione, logo seu rationi convenienter. Et, ut in summa dicam, omnes Apostoli epistolæ, quæ moderationem docent et continentiam, cum et de matrimonio, et de liberorum procreatione, et de domus administratione innumerabilia præcepta contineant, nusquam honesrum moderatumque matrimonium prohibuerunt aut abrogarunt: sed legis cum Evangelio servantes convenientiam, utrumque admittunt: et eum, qui deo agendo gratias, moderate utitur matrimonio; et eum, qui, ut vult Dominus, vivit in castitate, quemadmodum "vocatus est unusquisque" inoffense et perfecte eligens. "Et erat tetra Jacob laudam supra omnem terram,"2592 inquit propheta, ipse vas spiritus gloria afficiens. Insectatur autem aliquis generationera, in earn dicens interitum cadere, eamque perire: et detorquet aliquis ad filiorum procreationem illud dictum Servatoris: "Non oportere in terra thesauros recondere, ubi tinea et ærugo demolitur;"2593 nec erubescit his addere ea, quæ dicit propheta: "Omnes vos sicut vestimentum veterascetis, et tinea vos exedet."2594 Sed neque nos contradicimus Scripturæ, neque in nostra corpora cadere interitum, eaque esse fluxa, negamus. Fortasse autem iis, quos ibi alloquitur propheta, ut peccatoribus, pnedicit interitum. Servator autem de liberorum procreatione nil dixit, sed ad impertiendum ac communicandum cos hortatur, qui solum opibus abundare, egentibus autem nolebant opem ferre. Quamobrem dicit: "Operamini non cibum, qui petit; sed eum, qui manet in vitam ætenam."2595 Similiter autem afferunt etiam illud dictum de resurrectione mortuorum: "Filiillius sæculi nec nubunt, nec nubuntur."2596 Sed hanc interrogationera et cos qui interrogant, si quis consideraverit, inveniet Dominum non reprobare matrimonium, sed remedium afferre exspectationi carnalis cupiditatis in resurrectione. Illud autem, "filiis hujus sæculi,"2597 non dixit ad distinctionera alicujus alius sacculi, sed perinde ac si diceret: Qui in hoc nati sunt sæculo, cum per generationera sint filii, et gighunt et gignuntur; quoniam non absque generatione hanc quis vitam prætergreditur: sedhæc generario, quæ similem suscipit interitum, non amplius competit ei qui ab hac vita est separatus. "Unus est ergo Pater noster, qui est in coelis:"2598 sed is ipse quoque Pater est omnium per creationera. "Ne vocaveritis ergo, inquit, vobis patrein super terrain."2599 Quasi diceret: Ne existimetis eum, qui carnali vos sevit satu, auctorem et causam vestræ essential, sed adjuvantem causam generationis, vel ministrum potius. Sic ergo nos rursus conversos vult effici ut pueros, eum, qui vere Pater est, agnoscentes, regeneratos per aquam, cure hæc sit alia satio in creatione. At, inquit, "Qui est cælebs, curat quæ sunt Domini; qui autem duxit uxorem, quomodo placebit uxori." Quid vero? annon licet etiam eis, qui secundum Deum placent uxori, Deo gratias agere? Annon permittitur etiam el, qui uxorem duxit, una cam conjugio etiam esse sollicitum de iis quæ sunt Domini? Sed quemadmodum "quæ non nupsit, sollicita est de iis, quæ sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu:"2600 ita etiam quæ nupsit, et de iis, quæ sunt mariti, et de iis, quæ sunt Domini, est in Domino sollicita, ut sit sancta et corpore et spiritu. Ambæ enim sant sanctæ in Domino: hæc quidem ut uxor, ilia vero ut virgo. Ad eos autem pudore afficiendos et reprimendos, qui sunt proclives ad secundas nuptias, apte Apostolus alto quodam tono eloquitur; inquit enim: "Ecce, omne peccatum est extra corpus; qui autem fornicatur, in proprium corpus peccat."2601 Si quis autem matrimonium audet dicere fornicationem, rursus, legem et Dominum insectans, maledictis impetit. Quemadmodum enim avaritia et plura habendi cupiditas dicitur fornicatio, ut quæ adversetur sufficientiæ: et ut idololatria est ab uno in multos Dei distributio, ita fornicatio est ab uno matrimonio ad plura prolapsio. Tribus enim modis, ut diximus, fornicatio et adulterium sumifur apud Apostolum. De his dicit propheta: "Peccatis vestris venundati estis." Et rursus: "Pollutus es in terra aliena:"2602 conjunctionera sceleratam existimans, quæ cum alieno corpore facta est, et non cure eo, quod datur in conjugio, ad liberorum procreationem. Unde etiam Apostolus: "Volo, inquit, juniores nubere, filios procreare, domui præ esse, nullam dare occasionem adversario maledicti gratia. Jam enim quæ dam diverterunt post Satanam."2603 Quin et unius quoque uxoris virum utique admittit; seu sit presbyter, seu diaconus, seu laicus, utens matrimonio citra reprehensionem: "Servabitur autem per filiorum procreationem."2604 Et rursus Servatot dicens Judæos "generationem pravam et adulteram," docet cos legem non cognovisse, ut lex vult: "sed seniorum traditionem, et hominum præcepta sequentes," adulterate legem, perinde ac si non esset data vir et dominus eorum virginitatis. Fortasse autem eos quoque innuit esse alienis mancipatos cupiditatibus, propter quas assidue quoque servientes peccatis, vendebantur alienigenis. Nam apud Judæos non erant admissæ communes mulieres: verum prohibitum erat adulterinm. Qui autem dicit: "Uxorem duxi, non possum venire,"2605 ad divinam coenam, est quidera exemplum ab eos arguendos, qui propter voluptates abscedunt a divino mandato: alioquin nec qui justi fuere ante adventum, nec qui post adventum uxores duxerunt, servabuntur, etiamsi sint apostoli. Quod si illud attulerint, quod propheta quoque dicit: "Inveteravi inter omnes inimicos meos,"2606 per inimicos peccata intelligant. Unum quoddam autem est peccatum, non matrimonium, sed fornicatio: alioqui generationem quoque dicunt peccaturn, et creatorera generationis.

Caput XIII.—Julii Cassiani Hæretici Verbis Respondet; Item Loco Quem Ex Evangelio Apocrypho Idem Adduxerat.

Talibus argumentis utitur quoque Julius Cassianus,2607 qui fixit princeps sectæ Docetarum. Inopere ceete De continentia, vel De castitate, his verbis dicit: "Nec dicat aliquis, quod quoniam talia habemus membra, ut aliter figurata sit femina, aliter vero masculus: illa quidera ad suscipiendum, hic vero ad seminandum, concessam esse a Deo consuetudinem. Si enim a Deo, ad quem tendimus, essethæc constitutio, non beatos dixisset esse eunuchos; neque propheta dixisset, eos non esse arborem infrugiferam;2608 transferens ab arbore ad hominem, qui sua sponte et ex instituto se castrat tall cogitatione." Et pro impia opinione adhuc decertans, subjungit: "Quomodo autem non jure quis reprehenderit Servatorem, si nos transformavit, et ab errore liberavit, eta conjunctione membrorum, et additamentorum, et pudendomm?" in hoc eadem decernens cure Tatiano: hic autem prodiit ex schola Valentini. Propterea dicit Cassianus: "Cure interrogaret Salome, quando cognoscentur, ea, de quibus interrogabat, ait Dominus: Quando pudoris indumentum conculcaveritis, et quando duo facta fuerint unum, et masculum cure femina, nec masculum nec femineum." Primum quidera, in nobis traditis quatuor Evangeliis non habemus hoc dictum, sed in eo, quod est secundum Ægyptios. Deinde mihi videtur ignorare, iram quidera, masculam appetitionem; feminam vero, significare cupiditatem: quorum operationera poenitentia et pudor consequuntur. Cure quis ergo neque iræneque cupiditati obsequens, quæ quidera et consuetudine et mala educatione auctæ, obumbrant et contegunt rationem, sed quæ ex iis proficiscitur exuens caliginem, et pudore affectus ex poenitentia, spiritum animam unierit in obedientia Logi seu rationis; tunc, ut ait Paulus, "non inest in nobis nec masculus, nec femina." Recedens enim anima ab ea figura, qua discernitur masculus et femina, traducitur ad unionem, cum ea nutrum sit. Existimat autem hic vir præ clarus plus, quam par sit, Platonice, animain, cure sit ab initio divina, cupidirate effeminatam, huc venire ad generationem et interitum.

Caput XIV.—, Et , Exponit.

Jam vero vel invitum cogit Paulam generationem ex deceptione deducere, cure dicit: "Vereor autem, ne sicut serpens Evam decepit, corrupti sint sensus vestri a simplicitate, quæ est in Christo."2609 Seal certum est, Dominum quoque "venisse" ad ea, "quæ aberraverant."2610 Aberraverunt autem, non ab alto repetita origine in eam, quæ hic est, generationem (est enim generatio creatura Omnipotentis, qui nunquam ex melioribus ad deteriora deduxerit animam); sed ad eos, qui sensibus seu cogitationibus aberraverant, ad nos, inquam, venit Servator: qui quidem ex nostra in præceptis inobedientia corrupti sunt, dum nimis avide voluptatem persequeremur; cum utique protoplastus noster ternpus prævenisset, et ante debitum tempus matrimonii gratiam appetiisset et aberrasset: quoniam "quicunque aspicit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam"2611 ut qui voluntatis tempus non exspectaverit. Is ipse ergo erat Dominus, qui tunc quoque damnabat cupiditatem, quæ prævenit matrimonium. Cum ergo dicit Apostolus: "Induite novum hominem, qui secundum Deum creatur,"2612 nobis dicit, qui ab Omnipotentis voluntate efficti sumus, sicut sumus efficti. "Veterem" autem dixit, non rescipiens ad generationem et regenerationem, sed ad vitam inobedientiæ et obedienti regeneraæ. "Pelliceas" autem "tunicas"2613 existimat Cassianus esse corpora: in quo postea et eum, et qui idem cum eo sentiunt, aberrasse ostendemus, cure de ortu hominis, iis consequenter, quæ prius dicenda sunt, aggrediemur expositionem. "Quoniam, inquit, qui a terrenis reguntur, et generant, et generantur: Nostra autem conversatio est in coelo, ex quo etiam Salvatorem exspectamus."2614 Recte ergo nos hæ quoque dicta esse scimus, quoniam ut hospites et advencta essæ peregrinantes debemus vitam instituere; qui uxorem habent, ut non habentes; qui possident, ut non possidentes; qui liberos procreant, ut mortales gignentes, ut relicturi possessiones, ut etiam sine uxore victuri, si opus sit; non cum immodico actione, et animo excelso.

Caput XV.—; Luc. xiv. 26; , , Explicat.

Et rursus cure dicit: "Bonum est homini uxorem non tangere, sed propter fornicationes unusquisque suam uxorem habeat;"2615 id veluti exponens, rursus dicit: "Ne vos tentet Satanas."2616 Non enim iis, qui continenter utuntur matrimonio propter solam liberorum procreationem, dicit, "propter intemperantiam;" sed iis, qui finem liberorum procreationis cupiunt transilire: ne, cure nimium annuerit noster adversarius, excitet appetitionem ad alienas voluptates. Fortasse autem quoniam iis, qui juste vivunt, resistit propter æmulationem, et adversus eos contendit, volens eos ad suos ordines traducere, per laboriosam continentiam eis vult præbere occasionera. Merito ergo dicit: "Melius est matrimonio jungi quam uri,"2617 ut "vir reddat debiturn uxori, et uxor viro, et ne frustrentur invicem"2618 hoc divino ad generationera dato auxilio. "Qui autem, inquiunt, non oderit patrem, vel matrem, vel uxorem, vel filios, non potest meus esse discipulus."2619 Non jubet odisse proprium genus: "Honora" enim, inquit, "patrein et matrein, ut tibi bene sit:"2620 sed ne abducaris, inquit, per appetitiones a ratione alienas, sed neque civilibus moribus conformis fias. Domus enim constat ex genere, civitates autem ex domibus; quemadmodum Paulus quoque eos, qui occupantur in matrimonio, "mundo dixit placere."2621 Rursus dicit Dominus: "Qui uxorem duxit, ne expellat; et qui non duxit, ne ducat;"2622 qui ex proposito castitatis professus est uxorem non ducere maneat cælebs. Utrisque ergo idem Dominus per prophetam Isaiam convenientes dat promissiones sic dicens: "Ne dicat eunuchus: Sum lignum aridum;" hæc enim dicit Dominus eunuchis: "Si custodieritis sabbata mea, et feceritis quæ cunque pruodæcipio, dabo vobis locum meliorem filiis et filiabus."2623 Non sola enim justificat castitas, sed nec sabbatum eunuchi, nisi fecerit mandata. Infert autem iis, qui uxoremduxerunt, et dicit: "Electi mei non laborabunt in vanum, neque procreabunt filios in exsecrationem, quiâ semen est benedictum a Domino."2624 Ei enim, qui secundum Logon filios procreavit et educavit, et erudivit in Domino, sicut etiam ei, qui genuit per veram catechesim et institutionem, merces quædam est proposita, sicut etiam electo semini. Alii autem "exsecrationem" accipiunt esse ipsam liberorum procreationem, et non intelligunt adversus illos ipsos ea dicere Scripturam. Qui enim sunt revera electi Domini, non dogmata decernunt, nec filios progignunt, qui sunt ad exsecrationem, et hæreses. Eunuchus ergo, non qui per vim excisas habet partes, sed nec qui cælebs est, dictus est, sed qui non gignit veritatem. Lignum hic prius erat aridum; si autem Logo obedierit, et sabbata custodieri, per abstinentiam a peccatis, et fecerit mandata erit honorabilior iis, qui absque recta vitæ institutione solo sermone erudiuntur. "Filioli, modicum" adhuc sum vobiscum,"2625 inquit Magister. Quare Paulus quoque scribens ad Galatas, dicit: "Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus."2626 Rursus ad Corinthios scribens: "Si enim decies mille pædagogos," inquit, "habeatis in Christo, sed non multos patres. In Christo enim per Evangelium ego vosgenui."2627 Propterea "non ingrediatur eunuchus in Ecclesiam Dei,"2628 qui est sterilis, et non fert fructum, nec vitro institutione, nec sermone. Sed "qui se" quidem "castrarunt" ab omni peccato "propter regnum coelorum,"2629 ii sunt beati, qui a mundo jejunant.

Caput XVI.—; ; ; , Exponit.

"Exsecranda" autem "dies in qua natus sum, et ut non sit optanda,"2630 inquit Jeremias: non absolute exsecrandam dicens generationem, sed populi peccata ægre ferens et inobedientiam. Subjungit itaque: "Cur enim natus sum ut viderem labores et dolores, et in perpetuo probro fuerunt dies mei?"2631 Quin etiam omnes, qui prædicabant veritatem, propier eorum, qui audiebant, inobedientiam, quæ rebantur ad poenam, et veniebant in periculum. "Cur enim non fuit uterus matris meæ sepulcrum, ne viderem affiictionem Jacob et laborera generis Isræl?"2632 ait Esdras propheta. "Nullus est a sorde mundus," ait Job, "nee si sit quidera una dies vita ejus."2633 Dicant ergo nobis, ubi fornicatus est infans natus? vel quomodo sub Adæcecidit exsecrationem, qui nihil est operatus? Restat ergo eis, ut videtur, consequenter, ut dicant malam esse generationem, non solum corporis, sed etiam animæ, per quam exsistit corpus. Et quando dixit David: "In peccatis conceptus sum, et in iniquitatibus concepit me mater mea:"2634 dicit prophetice quidem matrem Evam; sed Eva quidem fuit "mater viventium;" et si is "in peccatis fuit conceptus," at non ipse in peccato, neque vero ipse peccatum. Utrum vero quicunque etiam a peccato ad fidem convertitur, a peccandi consuetudine tanquam a "matre" converti dicatur ad "vitam," feret mihi testimonium unus ex duodecim prophetis, qui dixit: "Si dedero primogenita pro impietate fructum yeniris mei, pro peccatis animæ meæ."2635 Non accusat eum, qui dixit: "Crescite et multiplicamini:"2636 sed primos post generationera motus, quorum tempore Deum non cognoscimus, dicit "impietates." Si quis autem ea ratione dicit malam generationem, idem eam dicat bonam, quatenus in ipso veritatem cognoscimus. "Abluamini juste, et ne peccetis. Ignorationem enim Dei quidam habent,"2637 videlicet qui peccant. "Quoniam nobis est colluctatio non adversus camem et sanguinere, sed adversus spiritalia."2638 Potentes autem sunt ad tentandum "principes tenebrarum hujus mundi," et ideo datur venia. Et ideo Paulus quoque: "Corpus meum," inquit, "castigo, et in servitutem redigo; quoniam qui certat, omnia continet," hoc est, in omnibus continet, non ab omnibus abstinens, sed continenter utens iis, quæ utenda judicavit, "illi quidera ut corruptibilem coronam accipiant; nos autem ut incorruptibilem,"2639 in lucta vincentes, non autem sine pulvere coronam accipientes. Jam nonnulli quoque præferunt viduam virgini, ut qua, quam experta est, voluptatem magno animo contempserit.

Caput XVII.—Qui Nuptias Et Generationem Malas Asserunt, II Et Dei Creationem Et Ipsam Evangelii Dispensationem Vituperant.

Sin autem malum est generatio, in malo blasphemi dicant fuisse Dominum qui fuit particeps generationis, in malo Virginera quæ genuit. Hei mihi! quot et quanta mala! Dei voluntatera maledictis incessunt, et mysterium creationis, dum invehuntur in generationera. Et hinc "Docesin" fingit Cassianus; hinc etiam Marcioni, et Valentino quoque est corpus animale; quoniam homo, inquiunt, operam dans veneri, "assimilatus est jumentis."2640 Atqui profecto, cum libidine vere insaniens, aliena inire voluerit, tunc revera, qui talis est, efferatur: "Equi in feminas furentes facti sunt, unusquisque hinniebat ad uxorem proximi sui."2641 Quod si dicat serpentera, a brutis animantibus accepta consilii sui ratione, Adamo persuasisse ut cum Eva coire consentiret, tanquam alioqui, ut quidam existimant, protoplasti hac natura usuri non fuissent: rursus vituperatur creatio, ut quæ rationis expertium animantium natura homines fecerit imbecilliores, quorum exempla consecuti sunt, qui a Deo primi formati fuere. Sin autem natura quidem eos sicut bruta deduxit ad filiorum procreationem; moti autem sunt citius quam oportuit, fraude inducti, cura adhuc essent juvenes; justum quidera est Dei judicium in eos qui non exspectarunt ejus voluntatera: sancta est autem generatio, per quam mundus consistit, per quam essentiæ, per quara naturæ, per quam angeli, per quam potestates, per quam animæ, per quam præcepta, per quam lex, per quam Evangelium, per quam Dei cognitio. "Et omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni; et fenum quidem exsiccatur, flos autem decidit, sed verbum Domini manet,"2642 quod unxit artimam et uniit spiritui. Quomodo autem, qure est in Ecclesia nostra,2643 oeconomia ad finem perduci potuisset absque corpore, cum etiam ipse, qui est caput Ecclesire, in came quidem informis et specie carens vitam transiit, ut doceret nos respicere ad naturam divinæ causespicere ad naturam divinnsiit, æinformem et incorpoream? "Arbor enim vitæ," inquit prophem, "est in bono desiderio,"2644 docens bona et munda desideria, quæ sunt in Domino vivente. Jam vero volunt viri cure uxore in matrimonio consuetudinem, quæ dicta est "cognitio," esse peccatum: eam quippe indicari ex esu "ligni boni et mali,"2645 per significationem hujus vocabuli "cognovit,"2646 quæ mandati tmnsgressionem notat. Si autem hoc im est, veritatis quoque cognitio, est esus ligni vitre. Potest ergo honestum ac moderatum matrimonium illius quoque ligni esse particeps. Nobis autem prius dictum est, quod licet bene et male uti matrimonio; et hoc est lignum "cognitionis," si non transgrediamur leges matrimonii. Quid vero? annon Servator noster, sicut animam, ita etiam corpus cumvit ab affectionibus? Neque vero si esset caro inimica animæ, inimicam per sanitatis restitutionem advenus ipsam muniisset. "Hoc autem dico, fratres, quod caro et sangnis regnum Dei non possunt possidere, neque corruptio possidet incorruptionem."2647 Peccatun enim, cure sit "corruptio," non potest babere societatem cure incorruptione," quæ est justitia. "Adeo stulti," inquit, "estis? cure spiritu coeperitis, nunc came consummamini."2648

Caput XVIII.—Duas Extremas Opiniones Esse Vitandas: Primam Illorum Qui Creatoris Odio a Nuptiis Abstinent; Alteram Illorum Qui Hinc Occasionem Arripiunt Nefariis Libidinibus Indulgendi.

Justitiam ergo et salutis harmoniam, quæ est veneranda firmaque, alii quidem, ut ostendimus, nimium intenderunt, blaspheme ac maledice cure quavis impietate suscipientes continentiam; cure pie liceret castitatem, qu secundum sanam regulam instituitur, eligere; gratias quidem agendo propter datam ipsis gratiam, non habendo antem odio creatumm, neque eos aspernando, qui juncti sunt matrimonio; est enim creatus mundus, cream est etiam castitas; ambo autem agant gratias in iis, in quibus sunt collocati, si modo ea quoque norunt, in quibus sunt collocati. Alii autem effrenati se petulanter et insolenter gesserunt, revem "effecti equi in feminas insanientes, et ad proximorum suorum uxores hinnientes;"2649 ut quiet ipsi contineri non possint, et proximis suis persuadeant ut dent operam voluptati;" infeliciter illas audientes Scriptums: "Quæ tibi obtigit, partem pone nobiscum, crumenam autem unam possideamus communem, et unum fiat nobis marsupium."2650 Propter eos idem propheta dicit, nobis consulens: "Ne ambulaveris in via cum ipsis, declixia pedem tuum a semitis eorum. Non enim injuste tenduntur retia pennatis. Ipsi enim, cure sint sanguinum participes, thesauros malorum sibi recondunt;"2651 hoc est, sibi affectantes immunditiam, et proximos similia docentes, bellatores, percussores caudis suis,2652 ait propheta, quas quidem Græci kerkous appellant. Fuerint autem ii, quos significat prophetia, libidinosi intemperantes, qui sunt caudis suis pugnaces, tenebrarum "irreque filii,"2653 erede polluti, manus sibi afferentes, et homicidæ propinquorum. "Expurgate ergo vetus fermentum, ut sitis novo conspersio,"2654 nobis exclamat Apostolus. Et rursus, propter quosdam ejusmodi homines indignans, præcipit, "Ne conversari quidem, si quis frater nominetur vel fornicator, vel avarus, vel idololatra, vel maledicus, vel ebriosus, vel raptor; cum eo, qui est talis, ne una quidem comedere. Ego enim per legem legi mortuus sum," inquit; "ut Deo vivare, cum Christo sum crucifixus; vivo autem non amplius ego," ut vivebam per cupiditates; "vivit autem in me Christus," caste et beate per obedientiam præceptorum. Quare tune quidem in came vivebam camaliter: "quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei."2655—"In viam gentium ne abieritis, et ne ingrediamini in urbem Samaritanorum,"2656 a contraria vitæ institutione nos dehortans dicit Dominus; quoniam "Iniquorum virorum mala est conversatio; et hæ sunt vitæ omnium, qui ea, quæ sunt iniqua, efficiunt."2657—"Væ homini illi," inquit Dominus; "bonum esset el, si non natus esset, quam ut unum ex electis meis scandalizaret.2658 Melius esset, ut ei mola circumponeretur, et in mari demergeretur, quam ut unum ex meis perverteret.2659 Nomen enim Dei blasphematur propter ipsos."2660 Unde præ clare Apostolus: "Scripsi," inquit, "vobis in epistola, non conversari cure fornicatoribus,"2661 usque ad illud: "Corpus autem non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori."2662 Et quod matrimonium non dicat fomicationem, ostendit eo, quod subiungit: "An nescitis, quod qui adhæret meretrici, unum est corpus?"2663 An meretricem quis dicet virginem, priusquam nubat? "Et ne fraudetis," inquit, "vos invicem, nisi ex consensu ad tempus:"2664 per dictionem, "fraudetis," ostendens matrimonii debitum esse liberorum procreationem: quod quidem in iis, quæ præcedunt, ostendit, dicens: "Mulieri vir debitum reddat; similiter autem mulier quoque viro;"2665 post quam exsolutionem, in domo custodienda, et in ea quæ est in Christo fide, adjutrix est. Et adhuc apertius, dicens: "Iis, qui sunt juncti matrimonio, præcipio, inquit, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non sepamri; sin autem separata fuerit, maneat innupta, vel viro reconcilietur; et virum uxorem non dimittere. Reliquis autem dico ego, non Dominus: Si quis frater,"2666 usque ad illud: "Nunc autem sancta est."2667 Quid autem adhæc dicunt, qui in legem invehuntur, et in matrimonium, quasi sit solum a lege concessum, non autem etiam in Novo Testamento? Quid ad has leges latas possunt dicere, qui sationem abhorrent et generationem? cure "episcopum" quoque, "qui domui recte præsit,"2668 Ecclesiquoæ ducem constituat; domum autem Dominicam "imius mulieris" constituat conjugium.2669 "Omnia" ergo dicit esse "munda mundis; pollutis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta est eorum et mens, et conscientia."2670 De ea autem voluptate, quæ est præter regulam: "Ne erretis," inquit; "nec fornicatores, nec idololatræ, nec adulteri, nec molles, nec masculorum concubitores, neque avari, neque fures, neque ebnosi, neque maledici, nec raptores, regnum Dei possidebunt; et nos quidem abluti sum us,"2671 qui in his eramus; qui autem in hanc tingunt intemperantiam, ex temperantia in fornicationem baptizant, voluptatibus et affectibus esse indulgendum decernentes, incontinentes ex moderatis fieri docentes, et in spe sua membrorum suorum impudentiæ affixi; ut a regno Dei abdicentur, non autem ut inscribantur, qui ad eos ventitant, efficientes; sub falso nominatæ cognitionis titulo, eam, qu, efficiæ ad exteriores ducit tenebras, viam ingredientes. "Quod reliquum est, fratres, quæcuque vera, quæcunque honesta, quæcunque justa, quatres, quam æcunque casta, quæcunque amabilia, ques, æcunque bonbilia, ques, quam ingreæ famue bonbilia, ques, quam ingredientæ; si qua virtus, et si qua laus, ea considerate; quæ et didicistis; quæ etiam accepistis et audiistis et vidistis in me, ea facite; et Deus pacis erit vobiscum."2672 Et Petrus similia dicit in Epistola: "Ut fides vestra et spes sit in Deum, cure animas vestras castas effeceritis in obedientia veritatis;"2673 quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus desideriis, quæ fuerunt in ignorantia; sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti sitis in omni conversatione. Quoniam scriptum est: "Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum."2674 Verumtamen quæ adversus eos, qui cognitionem falso nomine simulant, necessario suscepta est a nobis disputatio; nos longius, quam par sit, abduxit, et omtionem effecit prolixiorem. Unde tertius quoque liber Stromateus eorum, quæ sunt de vera philosophia, commentariorum, hunc finem habeat.

Notes

  1. 2543

    [Elucidation X.]

  2. 2544

    .

  3. 2545

    .

  4. 2546

    .

  5. 2547

    .

  6. 2548

    Ps. xlviii. 21.

  7. 2549

    [Elucidation XI.]

  8. 2550

    .

  9. 2551

    .

  10. 2552

    [Elucidation XII.]

  11. 2553

    .

  12. 2554

    , .

  13. 2555

    , , .

  14. 2556

    .

  15. 2557

    , , .

  16. 2558

    .

  17. 2559

    .

  18. 2560

    .

  19. 2561

    , , , .

  20. 2562

    , .

  21. 2563

    .

  22. 2564

    .

  23. 2565

    .

  24. 2566

    .

  25. 2567

    , , .

  26. 2568

    , , .

  27. 2569

    , .

  28. 2570

    , , , , , , , , , .

  29. 2571

    .

  30. 2572

    .

  31. 2573

    .

  32. 2574

    , .

  33. 2575

    .

  34. 2576

    .

  35. 2577

    [Elucidation XIII.]

  36. 2578

    .

  37. 2579

    .

  38. 2580

    .

  39. 2581

    .

  40. 2582

    .

  41. 2583

    .

  42. 2584

    .

  43. 2585

    .

  44. 2586

    .

  45. 2587

    .

  46. 2588

    , , , , .

  47. 2589

    .

  48. 2590

    .

  49. 2591

    .

  50. 2592

    Sophon. iii. 19.

  51. 2593

    .

  52. 2594

    .

  53. 2595

    .

  54. 2596

    .

  55. 2597

    .

  56. 2598

    .

  57. 2599

    .

  58. 2600

    , , .

  59. 2601

    .

  60. 2602

    .

  61. 2603

    , .

  62. 2604

    .

  63. 2605

    .

  64. 2606

    .

  65. 2607

    [Elucidation XIV.]

  66. 2608

    .

  67. 2609

    .

  68. 2610

    , .

  69. 2611

    .

  70. 2612

    .

  71. 2613

    .

  72. 2614

    .

  73. 2615

    , .

  74. 2616

    .

  75. 2617

    .

  76. 2618

    , .

  77. 2619

    .

  78. 2620

    .

  79. 2621

    .

  80. 2622

    , .

  81. 2623

    , , .

  82. 2624

    .

  83. 2625

    .

  84. 2626

    .

  85. 2627

    .

  86. 2628

    .

  87. 2629

    .

  88. 2630

    .

  89. 2631

    .

  90. 2632

    4 Esdr. v. 35.

  91. 2633

    , .

  92. 2634

    .

  93. 2635

    .

  94. 2636

    .

  95. 2637

    . Clement reads here eknipsate, "wash," instead of eknepsate, "awake."

  96. 2638

    .

  97. 2639

    , .

  98. 2640

    , 21.

  99. 2641

    .

  100. 2642

    , , .

  101. 2643

    [Elucidation XV.]

  102. 2644

    .

  103. 2645

    .

  104. 2646

    .

  105. 2647

    .

  106. 2648

    .

  107. 2649

    .

  108. 2650

    .

  109. 2651

    , , .

  110. 2652

    .

  111. 2653

    .

  112. 2654

    .

  113. 2655

    , .

  114. 2656

    .

  115. 2657

    , .

  116. 2658

    .

  117. 2659

    seqq.

  118. 2660

    .

  119. 2661

    .

  120. 2662

    .

  121. 2663

    .

  122. 2664

    .

  123. 2665

    .

  124. 2666

    , , .

  125. 2667

    .

  126. 2668

    , ; .

  127. 2669

    [Elucidation XVI.]

  128. 2670

    .

  129. 2671

    , , .

  130. 2672

    , .

  131. 2673

    , .

  132. 2674

    , , .

Ante-Nicene Fathers, Volume 2, ed. Alexander Roberts, James Donaldson and A. Cleveland Coxe (1885–96). Public domain. Text from the Christian Classics Ethereal Library.