Symbola Evangelica. Evangelical Symbols
Catechismus Genevensis, Consensus Tigurinus, Consensus Genevensis (part 2 of 5)
Page 15 of 61
16. Docemus enim ac credimus, hunc Jesum Christum, Dominum nostrum, unicum et æternum generis humani adeoque totius mundi esse Servatorem, in quo per fidem servati sint, quotquot ante legem, sub lege, et sub Evangelio salvati sunt, et quotquot adhuc in finem usque seculi salvabuntur. Nam ipse Dominus in Evangelio dicit: Qui non intrat per ostium in stabulum ovium, sed adscendit aliunde, ille fur est et latro. Ego sum ostium ovium (, ). Item alibi in eodem Evangelio (viii. 56): Abraham vidit diem meum, et gavisus est. Sed et Petrus Apostolus: Non est in quoquam alio, inquit, nisi in Christo solus. Neque aliud nomen est sub coelo datum inter homines, in quo oporteat nos salvos fieri ( et x. 43). Credimus ergo per gratiam Domini Jesu Christi nos servatum iri, sicuti et Patres nostros (). Nam et Paulus ait: Omnes Patres nostros eandem escam spiritualem edisse; et omnes eundem potum spiritualem bibisse; bibisse autem de spirituali ipsos consequente petra, petram vero Christum fuisse (, ). Ideoque legimus, et Joannem dixisse, Christum esse agnum illum, qui occisus sit ab origine mundi (); et Baptistam testatum: Christum esse agnum illum Dei, qui tollat peccatum mundi ().
17. Unde pleno ore profitemur, et prædicamus, Jesum Christum unicum esse mundi Redemptorem et Salvatorem, regem et pontificem maximum, Messiam verum et exspectatum illum, inquam, sanctum benedictum, quem omnes legis typi et vaticinia prophetarum præfigurarint atque promiserint, Deus autem præstiterit ac miserit illum nobis, ut alius porro non sit ullus nobis exspectandus. Nec restat jam aliud, quam ut omnes omnem gloriam Christo tribuamus, in ipsum credamus, et in ipso solo adquiescamus, omnibus aliis vitæ præsidiis spretis atque abjectis. Nam gratia Dei exciderunt, et Christum inanem sibi reddunt, quotquot salutem in alia re ulla, quam in uno Christo quærunt ().
18. Et ut paucis multa hujus causæ dicamus, quæcunque de incarnationis Domini nostri Jesu Christi mysterio definita sunt ex Scripturis Sanctis, et comprehensa symbolis ac sententiis quatuor primarum et præstantissimarum synodorum, celebratarum Niceæ, Constantinopoli, Ephesi et Chalcedone, una cum beati Athanasii symbolo, et omnibus his similibus symbolis, credimus corde sincero, et ore libero ingenue profitemur, condemnantes omnia his contraria.
Atque ad hunc modum retinemus inviolatam sive integram fidem Christianam, orthodoxam atque Catholicam: scientes, symbolis prædictis nihil contineri, quod non sit conforme verbo Dei, et prorsus faciat ad sinceram fidei explicationem.
CAP. XII.
De Lege Dei.
1. Docemus, lege Dei exponi nobis voluntatem Dei, quid a nobis fieri velit aut nolit, quid bonum et justum, quidve malum sit et injustum. Bonam igitur et sanctam confitemur esse legem. Et hanc quidem alias digito Dei inscriptam esse in corda hominum, vocarique legem naturæ (), alias autem digito insculptam esse in tabulas Mosis geminas, et libris Mosis copiosius expositam (; ). Distinguimus illam, perspicuitatis gratia, in moralem, quæ comprehenditur decalogo vel geminis tabulis, per Mosis libros expositis, in ceremonialem item, quæ de cæremoniis cultuque Dei constituit, et in judicialem, quæ versatur circa politica atque oeconomica.
2. Credimus, hac Dei lege omnem Dei voluntatem, et omnia præcepta necessaria, ad omnem vitæ partem, plenissime tradi. Alioqui enim non vetuisset Dominus, huic legi nihil vel addi vel adimi (); non præcepisset, recta ad hanc incedi, neque in dextram vel sinistram deflexo itinere, declinare ().
3. Docemus, legem hanc non datam esse hominibus, ut ejus justificemur observatione: sed ut ex ejus indicio infirmitatem potius, peccatum atque condemnationem agnoscamus, et de viribus nostris desperantes, convertamur ad Christum in fide. Aperte enim Apostolus: Lex iram, ait, operatur (). Per legem agnitio peccati (). Si data fuisset lex, quæ posset justificare, vel vivificare, vere ex lege esset justitia: sed conclusit Scriptura (legis nimirum) omnia sub peccatum, ut promissio ex fide Jesu daretur credentibus. Itaque lex pædagogus noster ad Christum fuit, ut ex fide justificaremur (, , ). Neque vero potuit aut potest ulla caro legi Dei satisfacere, et hanc adimplere, ob imbecillitatem in carne nostra, ad extremum usque spiritum in nobis hærentem aut remanentem. Rursus enim Apostolus: Quod lex præstare non poterat, inquit, quia imbecillis erat per carnem, hoc Deus, proprio Filio misso sub specie carnis peccato obnoxiæ, præstitit (). Idcirco Christus est perfectio legis et adimpletio nostra (), qui ut execrationem legis sustulit, dum factus est pro nobis maledictio, vel execratio (), ita communicat nobis per fidem adimpletionem suam, nobisque ejus imputatur justitia et obedientia.
4. Hactenus itaque abrogata est lex Dei, quatenus nos amplius non damnat, nec iram in nobis operatur. Sumus enim sub gratia, et non sub lege. Præterea implevit Christus omnes legis figuras. Unde umbræ cesserunt, corpore adveniente, ut jam in Christo et veritatem habeamus et omnem plenitudinem. Attamen legem non ideo fastidientes rejicimis. Meminimus enim verboram Domini, dicentis: Non veni legem et prophetas solvere, sed implere (). Scimus, lege nobis tradi formulas virtutum atque vitiorum. Scimus, Scripturam legis, si exponatur per Evangelium, Ecclesiæ esse utilem, et idcirco ejus lectionem non exterminandam esse ex Ecclesia. Licet enim velo obtectus fuerit Mosis vultus, Apostolus tamen perhibet, velum per Christum tolli atque aboleri. Damnamus omnia, quæ haeretici veteres et neoterici contra legem Dei docuerunt.
CAP. XIII.
De Evangelio Jesu Christi, de Promissionibus, item Spiritu et Litera.
1. Evangelium quidem opponitur legi. Nam lex iram operatur, et maledictionem adnunciat; Evangelium vero gratiam et benedictionem prædicat. Sed et Joannes dicit: Lex per Mosen data est, gratia et veritas per Jesum Christum exorta est (; nihilominus tamen certissimum est, eos, qui ante legem et sub lege fuerunt, non omnino destitutos fuisse Evangelio. Habuerunt enim promissiones evangelicas insignes, quales hæ sunt: Semen mulieris conculcabit caput serpentis (). In semine tuo benedicentur omnes gentes (). Non auferetur sceptrum de Juda, nisi prius venerit Silo (). Prophetam excitabit Dominus de medio fratrum,' etc. ().
2. Et quidem agnoscimus, Patribus duo fuisse promissionum genera, sicuti et nobis, revelata. Aliæ enim erant rerum præsentium vel terrenarum, quales sunt promissiones de terra Canaan, de victoriis, et quales hodie adhuc sunt de pane quotidiano. Aliæ vero erant tunc, et sunt etiam nunc, rerum coelestium et æternarum, gratiæ videlicet divinæ, remissionis peccatorum, et vitæ æternæ, per fidem in Jesum Christum. Habuerunt autem veteres non tantum externas vel terrenas, sed spirituales etiam coelestesque promissiones, in Christo. Nam de salute, ait Petrus, exquisiverunt et scrutati sunt prophetæ, qui de ventura in nos gratia vaticinati sunt, etc. (). Unde et Paulus Apostolus dixit: Evangelium Dei ante promissum esse per prophetas Dei, in Scripturis sanctis (). Inde nimirum claret, veteres non prorsus destitutos fuisse omni Evangelio.
3. Et, quamvis ad hunc modum patres nostri in Scripturis prophetarum habuerint Evangelium, per quod salutem in Christo per fidem consecuti sunt, Evangelium tamen proprie illud dicitur lætum et felix nuncium, quod nobis primum per Joannem Baptistam, deinde per ipsum Christum Dominum, postea per Apostolos ejus Apostolorumque successores prædicatum est mundo, Deum jam præstitisse, quod ab exordio mundi promisit, ac misisse, imo donavisse nobis Filium unicum, et in hoc reconciliationem cum Patre, remissionem peccatorum, omnem plenitudinem, et vitam æternam. Historia ergo descripta a quatuor Evangelistis, explicans, quomodo hæc sint facta vel adimpleta a Christo, quæ docuerit et fecerit Christus; et quod in ipso credentes omnem habent plenitudinem, recte nuncupatur Evangelium. Prædicatio item et Scriptura Apostolica, qua nobis exponunt Apostoli, quomodo nobis a Patre datus sit Filius, et in hoc vitæ salutisque omnia, recte dicitur doctrina Evangelica, sic, ut ne hodie quidem, si sincera sit, appellationem tam præclaram amittat.
4. Illa ipsa Evangelii prædicatio nuncupatur item ab Apostolo spiritus et ministerium spiritus, eo, quod efficax et viva fiat per fidem in auribus, imo cordibus credentium, per Spiritum Sanctum illuminantem. Nam litera, quæ opponitur spiritui, significat quidem omnem rem externam, sed maxime doctrinam legis, sine spiritu et fide in animis, non viva fide credentium, operantem iram, et excitantem peccatum. Quo nomine et ministerium mortis ab Apostolo nuncupatur. Huc enim illud Apostoli pertinet, Litera occidit, spiritus vivificat (). Et pseudoapostoli prædicabant Evangelium, lege admixta, corruptum, quasi Christus sine lege non possit servare. Quales fuisse dicuntur Ebionæi, ab Ebione hæretico descendentes, et Nazaræi, qui et Minæi antiquitus vocabantur. Quos omnes nos damnamus, pure prædicantes Evangelium, docentesque per Spiritum [al. Christum] solum, et non per legem justificari credentes. De qua re mox sequetur sub titulo justificationis copiosior expositio.
5. Et quamvis Evangelii doctrina collata cum Pharisæorum doctrina legis, visa sit, cum primum prædicaretur per Christum, nova esse doctrina, quod et Jeremias de Novo Testamento vaticinatus sit, revera tamen illa, non modo vetus erat, et est adhuc (nam nova dicitur et hodie a Papistis, collata cum doctrina jam Papistarum recepta) vetus doctrina, sed omnium in mundo antiquissima.
6. Deus enim ab æterno prædestinavit mundum servare per Christum, et hanc suam praedestinationem et consilium sempiternum aperuit mundo per Evangelium (, ). Unde claret religionem doctrinamque Evangelicam, inter omnes, quotquot fuerunt unquam, sunt atque erunt, omnium esse antiquissimam.
7. Unde dicimus, omnes eos errare turpiter, et indigna æterno Dei consilio loqui, qui Evangelicam doctrinam et religionem nuncupant nuper exortam, et vix XXX. annorum fidem. In quos competit illud Jesaiæ Prophetæ: Væ his, qui dicunt, malum esse bonum, et bonum malum, qui ponunt tenebras lucem, et lucem tenebras, amarum dulce, et dulce amarum ().
CAP. XIV.
De Poenitentia et Conversione Hominis. [Conf. Aug., Art. XI., XII.]
1. Habet Evangelium conjunctam sibi doctrinam de poenitentia. Ita enim dixit in Evangelio Dominus: Oportet prædicari in nomine meo poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes (Luc. xxiv. 47).
2. Per poenitentiam autem intelligimus mentis in homine peccatore resipiscentiam, verbo Evangelii et Spiritu Sancto excitatam, fideque vera acceptam, qua protinus homo peccator, agnatam sibi corruptionem peccataque omnia sua, per Verbum Dei accusata, agnoscit, ac de his ex corde dolet, eademque coram Deo non tantum deplorat et fatetur ingenue cum pudore, sed etiam cum indignatione execratur, cogitans jam sedulo de emendatione, et perpetuo innocentiæ virtutumque studio, in quo sese omnibus diebus vitæ reliquis sancte exerceat.
3. Et hæc quidem est vera poenitentia, sincera nimirum ad Deum et omne bonum conversio, sedula vero a diabolo et ab omni malo aversio. Diserte vero dicimus, hanc poenitentiam merum esse Dei donum, et non virium nostrarum opus. Jubet enim Apostolus: Fidelem ministrum diligenter erudire obsistentes veritati, si quando Deus his det poenitentiam ad agnoscendum veritatem ().
4. Jam vero peccatrix illa Evangelica, quæ lacrymis rigat pedes Domini, ac Petrus, amare flens deploransque Domini sui abnegationem, manifeste ostendunt, qualis esse debeat poenitentis animus, serio deplorans commissa peccata (Luc. vii. 38; xxii. 62).
5. Sed et filius ille concoctor, et publicanus ille in Evangelio, cum Pharisæo collatus, præeunt nobis formulis adcommodatissimis peccata nostra Deo confitendi. Ille dicebat: Pater, peccavi in cælum et coram te! Jam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercenariis tuis (Luc.xv. 18, 19). Hic vero non audens elevare oculos in cælum, pectus suum tundendo, clamabat: Deus propitius esto mihi peccatori (Luc. xviii. 13). Nec dubitamus, illos in gratiam a Deo esse receptos. Etenim Joannes Apostolus: Si confiteamur peccata nostra, inquit, fidelis est et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. Si dixerimus: non peccavimus, mendacem facimus eum, et sermo ejus non est in nobis (, ).
6. Credimus autem, hanc confessionem ingenuam, quæ soli Deo fit., vel privatim inter Deum et peccatorem, vel palam in templo, ubi generalis illa peccatorum confessio recitatur, sufficere, nec necessarium esse ad remissionem peccatorum consequendam, ut quis peccata sua confiteatur sacerdoti, susurrando in aures ipsius, ut vicissim cum impositione manuum ejus audiat ab ipso absolutionem; quod ejus rei nec præceptum ullum, nec exemplum exstet in Scripturis Sanctis, David protestatur et ait: Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi, confitebor contra me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei (). Sed et Dominus orare nos docens, simul et confiteri peccata, dixit: Sic orabitis: Pater noster, qui es in cælis, remitte nobis debita nostra; sicut et nos remittimus debitoribus nostris ().
7. Necesse est ergo, ut Deo Patri nostro confiteamur peccata nostra, et cum proximo nostro, si ipsum offendimus, redeamus in gratiam. De quo confessionis genere loquens Jacobus Apostolus: Confitemini, inquit, alterutrum peccata vestra (Jac. v. 16). Si quis vero peccatorum mole et tentationibus perplexis oppressus, velit consilium, institutionem, et consolationem privatim, vel a ministro ecclesiæ, aut ullo aliquo fratre, in lege Dei docto, petere, non improbamus, quemadmodum et generalem et publicam illam in templo ac coetibus sacris recitari solitam (cujus et superius meminimus) peccatorum confessionem utpote Scripturis congruam, maxime approbamus.
8. De clavibus regni Dei, traditis a Domino Apostolis, multi admiranda garriunt, et ex his cudunt enses, lanceas, sceptra et coronas, plenamque in maxima regna, denique in animas et corpora potestatem. Nos simpliciter judicantes, secundum Verbum Dei dicimus: omnes ministros legitime vocatos habere et exercere claves vel usum clavium, cum Evangelium adnunciant, id est, populum suæ fidei creditum docent, hortantur, consolantur et increpant, inque disciplina retinent. Ita enim regnum coelorum aperiunt obsequentibus, et inobsequentibus claudunt. Has claves promisit Apostolis Dominus () et præstitit (, Marc. xvi. 15, et Luc. xxiv. 47) dum ablegat discipulos et jubet eos universo mundo prædicare Evangelium, et condonare peccata. Apostolus in Ep. I. ad Cor. (v. 18, 19) dicit: Dominum ministris dedisse reconciliationis ministerium; et quale hoc sit, mox explicat et ait: Sermonem vel doctrinam reconciliationis. Et adhuc clarius sua illa exponens addit: Ministros Christi, nomine Christi fungi legatione, tanquam ipso Deo, per ministros adhortante populos, ut reconcilientur Deo, nimirum per fidelem obedientiam. Exercent ergo claves, cum suadent fidem et poenitentiam. Sic illi reconciliant Deo. Sic remittunt peccata. Sic aperiunt regnum coelorum, et credentes introducunt: multum distantes ab istis, de quibus dixit in Evangelio Dominus: Væ vobis legisperitis, quia tulistis clavem scientia, ipsi non introistis, et eos, qui introibant, vetuistis (Luc. xi. 52).
9. Rite itaque et efficaciter ministri absolvunt, dum Evangelium Christi, et in hoc remissionem peccatorum, quæ singulis promittitur fidelibus, sicuti et singuli sunt baptizati, prædicant, et ad singulos peculiariter pertinere testantur. Nec putamus absolutionem hanc efficaciorem fieri, per hoc, quod in aurem alicui aut super caput alicujus singulariter inmurmuratur. Censemus tamen, sedulo adnunciandam esse hominibus remissionem peccatorum in sanguine Christi, admonendosque singulos, quod ad ipsos pertineat remissio peccatorum.
10. Ceterum quam vigilantes sedulosque oporteat esse poenitentes in studio vitæ novæ, et in conficiendo vetere et excitando novo homine, docent nos exempla Evangelica. Dominus enim ad paralyticum, quem sanaverat, dicit: Ecce sanus factus es, ne posthac pecces, ne quid deterius tibi contingat (). Ad adulteram liberatam idem dixit: Vade, et ne posthac peccaveris (). Quibus sane verbis non significavit, fieri posse, ut homo aliquando non peccet, dum adhuc in hac carne vivit, sed vigilantiam accuratumque studium commendat, ut modis in quam omnibus adnitamur, et precibus a Deo petamus, ne relabamur in peccata, ex quibus veluti resurreximus, et ne vincamur a carne, mundo et diabolo. Zachæus publicanus in gratiam receptus a Domino clamat in Evangelio: Ecce, dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus, et si quem defraudavi, reddo quadruplum (Luc. xix. 8). Ad eundem ergo modum prædicamus restitutionem et misericordiam, adeoque eleemosynam vere poenitentibus esse necessariam; et in universum Apostoli verbis hortamur omnes, ac dicimus: Ne regnet peccatum in mortali vestro corpore, ut obediatis ei per cupiditates ejus; neque adcommodetis membra vestra arma injustitiæ peccato, sed accommodetis vosmet ipsos Deo, velut ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitiæ Deo (, ).
11. Proinde damnamus omnes impias quorundam Evangelica prædicatione abutentium voces, et dicentium: facilis est ad Deum reditus. Christus expiavit omnia peccata; facilis est peccatorum condonatio. Quid ergo peccare nocebit? Nec magnopere curanda est poenitentia, etc. Docemus interim semper, et omnibus peccatoribus aditum patere ad Deum, et hunc omnia omnibus fidelibus condonare peccata, excepto uno illo peccato, in Spiritum Sanctum (Marc. iii. 29).
12. Ideoque damnamus et veteres et novos Novatianos, atque Catharos. Damnamus imprimis lucrosam papæ de poenitentia doctrinam; et contra simoniam ejus simoniacasque ejus indulgentias illud usurpamus Simonis Petri judicium: Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti parari pecuniis. Non est tibi pars neque sors in ratione hac. Cor enim tuum non est rectum coram Deo (, ).
13. Improbamus item illos, qui suis satisfactionibus existimant, se pro commissis satisfacere peccatis. Nam docemus, Christum unum, morte vel passione sua, esse omnium peccatorum satisfactionem, propitiationem vel expiationem (; ; ). Interim tamen, quod et ante diximus, mortificationem carnis urgere non desinimus: addimus tamen, hanc non obtrudendam esse Deo superbe pro peccatorum satisfactione, sed præstandam humiliter, pro ingenio filiorum Dei, ut obedientiam novam, gratitudinis ergo, pro consecuta, per mortem et satisfactionem Filii Dei, liberatione, et plenaria satisfactione.
CAP. XV.
De vera Fidelium Justificatione. [Conf. Aug., Art. IV.]
1. Justificare significat Apostolo in disputatione de justificatione, peccata remittere, a culpa et poena absolvere, in gratiam recipere, et justum pronunciare. Etenim ad Romanos dicit Apostolus: Deus est, qui justificat, quis ille, qui condemnet? () opponuntur justificare et condemnare. Et in Actis App. dicit Apostolus: Per Christum adnunciatur nobis remissio peccatorum: et ab omnibus, a quibus non potuistis per legem Mosis justificari, per hunc omnis, qui credit, justificatur (, ). Nam in lege quoque et prophetis legimus: Si lis fuerit orta inter aliquos, et venerint ad judicium, judicent eos judices justificentque justum, et impient vel condemnent impium (). Et: Væ illis, qui justificant impium pro muneribus ().
2. Certissimum est autem, omnes nos esse natura peccatores et impios, ac coram tribunali Dei convictos impietatis et reos mortis. Justificari autem, id est, absolvi a peccatis et morte, a judice Deo, solius Christi gratia, et nullo nostro merito aut respectu. Quid enim apertius, quam quod Paulus dixit? Omnes peccaverunt, et destituuntur gloria Dei. Justificantur autem gratis per illius gratiam, per redemptionem, quæ est in Christo Jesu (, ).
3. Etenim Christus peccata mundi in se recepit et sustulit, divinæque justitiæ satisfecit. Deus ergo propter solum Christum passum et resuscitatum, propitius est peccatis nostris, nec illa nobis imputat, imputat autem justitiam Christi pro nostra: ita, ut jam simus non solum mundati a peccatis et purgati, vel sancti, sed etiam donati justitia Christi, adeoque absoluti a peccatis, morte vel condemnatione, justi denique ac hæredes vitæ æternæ. Proprie ergo loquendo, Deus solus nos justificat, et duntaxat propter Christum justificat, non imputans nobis peccata, sed imputans ejus nobis justitiam (; , ).
4. Quoniam vero nos justificationem hanc recipimus, non per ulla, opera, sed per fidem in Dei misericordiam et Christum, ideo docemus et credimus cum Apostolo, hominem peccatorem justificari sola fide in Christum, non lege, aut ullis operibus. Dicit enim Apostolus: Arbitramur, fide justificari hominem absque operibus legis (). Item: Si Abraham ex operibus justificatus fait, habet, quod glorietur, sed non apud Deum. Quid enim Scriptura dicit? Credidit Abraham Deo, et imputatum est ei ad justitiam. At ei, qui non operatur, sed credit in eum, qui justificat impium, imputatur fides sua ad justitiam (). Et iterum: Gratia estis servati per fidem, idque non ex vobis, Dei donum est. Non ex operibus, ne quis glorietur, etc. (, ). Ergo, quia fides Christum justitiam nostram recipit, et gratiae Dei in Christo omnia tribuit, ideo fidei tribuitur justificatio, maxime propter Christum, et non ideo, quia nostrum opus est. Donum enim Dei est. Ceterum nos Christum fide recipere multis ostendit Dominus, apud Joan. cap. vi. ubi pro credere ponit manducare, et pro manducare credere. Nam sicut manducando cibum recipimus, ita credendo participamus Christum.
5. Itaque justifications beneficium non partimur, partim gratiae Dei, vel Christo, partim nobis, aut dilectioni operibusve, vel merito nostro, sed insolidum gratiæ Dei in Christo per fidem tribuimus. Sed et non possent Deo placere dilectio et opera nostra, si fierent ab injustis; proinde oportet nos prius justos esse, quam diligamus aut faciamus opera justa. Justi vere efficimur, quemadmodum diximus, per fidem in Christum, mera gratia Dei, qui peccata nobis non imputat, sed justitiam Christi, adeoque fidem in Christum ad justitiam nobis imputat. Apostolus præterea apertissime dilectionem derivat ex fide, dicens: Finis præcepti est caritas, ex puro corde, conscientia bona, et fide non ficta ().
6. Quapropter loquimur in hac causa non de ficta fide, de inani et otiosa, aut mortua, sed de fide viva vivificanteque, quae propter Christum, qui vita est et vivificat, quern comprehendit, viva est et dicitur, ac se vivam esse vivis declarat operibus. Nihil itaque contra hanc nostram doctrinam pugnat Jacobus, qui de fide loquitur inani et mortua, quam quidam jactabant, Christum autem intra se viventem per fidem non habebant. Idem ille dixit, opera justificare, non contra dicens Apostolo (rejiciendus alioqui), sed ostendens Abrahamum vivam justificantemque fidem suam declaravisse per opera (Jac. ii.). Id quod omnes pii faciunt, qui tamen soli Christo, nullis suis operibus fidunt. Iterum enim Apostolus dixit: Vivo jam non ego, sed vivit in me Christus. Vitam autem, quam nunc vivo in carne, per fidem vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. Non adspernor gratiam Dei. Nam si per legem est justitia: igitur Christus frustra mortuus est, etc. (, ).
CAP. XVI.
De Fide, et Bonis Operibus, Eorumque Mercede, et Merito Hominis. [Conf. Aug., Art. VI., XX.]
1. Fides enim Christiana non est opinio ac humana persuasio, sed firmissima fiducia et evidens ac constans animi adsensus, denique certissima comprehensio veritatis Dei, propositæ in Scripturis et Symbolo Apostolico, atque adeo Dei ipsius summi boni, et præcipue promissionis divinæ, et Christi, qui omnium promissionum est colophon.
2. Hæc autem fides merum est Dei donum, quod solus Deus ex gratia sua, electis suis, secundum mensuram, et quando, cui, et quantum ipse vult, donat, et quidem per Spiritum Sanctum, mediante prædicatione Evangelii, et oratione fideli. Hæc etiam sua habet incrementa; quæ nisi et ipsa darentur a Deo, non dixissent Apostoli: Domine! adauge nobis fidem (Luc. xvii. 5).
3. Et hæc quidem omnia, quæ hactenus de fide diximus, ante nos ita docuerunt Apostoli. Paulus enim: Est autem fides, inquit, eorum, quæ sperantur, hupostasis, vel subsistentia firma, et earum rerum, quæ non videntur, elenchos, id est, evidens ei certa rei comprehensio (). Et idem iterum: Quotquot sunt promissiones Dei, inquit, per Christum sunt etiam et per ipsum Amen (). Ad Philipp. idem ait, donatum esse ipsis ut credant in Christum (). Item: Deus unicuique partitus est mensuram fidei (; ). Rursus: Non omnium est fides, ait, neque obediunt omnes Evangelio (). Sed et Lucas testatur et ait: Et crediderunt, quotquot erant ordinati ad vitam (). Unde idem iterum fidem nuncupat, fidem electorum Dei (). Et iterum: Fides est ex auditu, auditus autem per verbum Dei (). Alibi sæpe jubet orare pro fide.
4. Idem ille Apostolus fidem vocat efficacem et sese exserentem per dilectionem (). Illa conscientiam quoque pacificat, et liberum ad Deum aditum aperit, ut cum fiducia ad ipsum accedamus, et obtineamus ab eo utilia et necessaria. Eadem retinet nos in officio, quod Deo debemus et proximo, et in adversis patientiam firmat, et confessionem veram format atque facit, et, ut uno verbo omnia dicam, omnis generis bonos fructus et bona opera progignit ( sqq.).
5. Docemus enim, vere bona opera enasci ex viva fide, per Spiritum Sanctum, et a fidelibus fieri secundum voluntatem vel regulam Verbi Dei. Nam Petrus Apostolus: Omni adhibito studio, inquit, subministrate in fide vestra virtutem, in virtute vero scientiam, in scientia vero temperantiam, etc. (). Diximus autem antea, legem Dei, quae voluntas Dei est, formulam nobis præscribere bonorum operum. Et Apostolus ait: Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis ab immunditie, et ne quis opprimat aut fraudet in negotio fratrem suum (). Etenim non probantur Deo opera, et nostro arbitrio delecti cultus, quos Paulus nuncupat: ethelothreskeias (). De quibus et Dominus in Evangelio: Frustra me colunt, ait, docentes doctrinas præcepta hominum ().
6. Improbamus ergo hujusmodi opera: adprobamus et urgemus illa, quæ sunt ex voluntate et mandato Dei. Illa ipsa fieri debent, non ut his promereamur vitam æternam. Donum Dei enim est, ut Apostolus ait, vita æterna, neque ad ostentationem, quam rejecit Dominus ( ), neque ad quæstum, quem et ipsum rejecit ( ), sed ad gloriam Dei, ad ornandam vocationem nostram, gratitudinemque Deo præstandam, et ad utilitatem proximi. Rursus enim Dominus noster in Evangelio dicit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra opera bona, et glorificent Patrem, qui in cælis est (). Sed et Apostolus Paulus: Ambulate digne vocatione vestra (). Item: Quidquid egeritis, inquit, aut sermone aut facto, omnia in nomine Jesu facite, gratias agentes Deo et Patri per illum (). Idem: Nemo, quod suum est, quærat, sed quisque quod alterius (). Et: Discant et nostri, bona opera tueri ad ne cessarios usus, ut non sint infrugiferi ().
7. Quamvis ergo doceamus cum Apostolo, hominem gratis justificari per fidem in Christum, et non per ulla opera bona, non ideo tamen vilipendimus aut condemnamus opera bona. Cum sciamus, hominem nec conditum nec regenitum esse per fidem, ut otietur, sed potius, ut indesinenter, quæ bona et utilia sunt, faciat. Etenim in Evangelio dicit Dominus: Bona arbor bonum fructum adfert (). Et iterum: Quid in me manet, plurimum fructum adfert (). Denique Apostolus: Dei sumus creatura, ait, conditi in Christo Jesu ad opera bona, quæ præparavit Deus, ut in eis ambulemus (). Et iterum: Qui tradidit semetipsum pro nobis, ut redimeret ah omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum ().
8. Damnamus itaque omnes, qui bona opera contemnunt, non curanda et inutilia esse blaterant. Interim, quod et antea dictum est, non sentimus, per opera bona nos servari, illaque ad salutem ita esse necessaria, ut absque illis nemo unquam sit servatus. Gratia enim soliusque Christi beneficio servamur. Opera necessario ex fide progignuntur. At improprie his salus attribuitur: quæ propriissime adscribitur gratiæ. Notissima enim est illa Apostoli sententia: Si per gratiam, jam non ex operibus: quandoquidem gratia, jam non est gratia. Sin ex operibus, jam non ex gratia; quandoquidem jam opus, non est opus ().
9. Placent vero adprobanturque a Deo opera, quæ a nobis fiunt per fidem. Quia illi placent Deo, propter fidem in Christum, qui faciunt opera bona, quæ insuper per Spiritum Sanctum ex gratia Dei sunt facta. S. Petrus enim: In quavis gente, inquit, qui timet ipsum et operatur justitiam, is acceptus est illi (). Et Paulus: Non desinimus orare pro vobis, ut ambuletis digne Domino, ut per omnia placeatis, in omni opere bono fructificantes (, ). Itaque veras, non falsas aut philosophicas virtutes, vere bona opera et genuina Christiani hominis officia sedulo docemus, et quanta possumus, diligentia vehementiaque omnibus inculcamus, vituperantes omnium illorum et desidiam et hypocrisin, qui ore Evangelium laudant et profitentur, vita autem turpi dedecorant, proponentes hac in causa horribiles Dei minas, amplas denique promissiones Dei, et liberalia præmia, exhortando, consolando, et objurgando.
10. Etenim docemus, Deum bona operantibus amplam dare mercedem, juxta illam prophetae sententiam: Cohibe vocem tuam a fletu: quoniam erit merces operi tuo (). In Evangelio quoque dixit Dominus: Gaudete et exultate, quia merces vestra multa est in cælis (). Et qui dederit uni ex minimis meis poculum aquæ frigidæ, amen dico vobis, non perdet mercedem suam (). Referimus tamen mercedem hanc, quam Dominus dat, non ad meritum hominis accipientis, sed ad bonitatem, vel liberalitatem, et veritatem Dei promittentis atque dantis, qui, cum nihil debeat cuiquam, promisit tamen, se suis cultoribus fidelibus mercedem daturum: qui interim dat eis etiam, ut ipsum colant. Sunt multa præterea indigna Deo, et imperfecta plurima inveniuntur in operibus etiam sanctorum: quia vero Deus recipit in gratiam et complectitur propter Christum operantes, mercedem eis promissam persolvit. Alioqui enim justitiæ nostræ comparantur panno menstruato (). Sed et Dominus dicit in Evangelio: Cum feceritis omnia, quæ præcepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus: quod debuimus facere, facimus (Luc. xvii. 10).
11. Tametsi ergo doceamus, mercedem dari a Deo nostris benefactis, simul tamen docemus cum Augustino, coronare Deum in nobis non merita nostra, sed dona sua. Et proinde quidquid accipimus mercedis, dicimus gratiam quoque esse, et magis quidem gratiam quam mercedem: quod, quæ bona facimus, per Deum magis, quam per nos ipsos facimus: et quod Paulus dicat: Quid habes, quod non accepisti? Si vero accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? (). Et quod hinc collegit beatus martyr Cyprianus: In nullo nobis gloriandum esse, quando nostrum nihil sit. Damnamus ergo illos, qui merita hominum sic defendunt, ut175 evacuent gratiam Dei.
CAP. XVII.
De Catholica et Sancta Dei Ecclesia, et Unico Capite Ecclesiæ. [Conf. Aug., Art. VII., VIII.]
1. Quando autem Deus ab initio salvos voluit fieri homines, et ad agnitionem veritatis venire, oportet omnino semper fuisse, nunc esse, et ad finem usque seculi futuram esse Ecclesiam, id est, e mundo evocatum vel collectum coetum fidelium, sanctorum, inquam, omnium communionem, eorum videlicet, qui Deum verum, in Christo Servatore, per verbum et Spiritum Sanctum vere cognoscunt et rite colunt, denique omnibus bonis per Christum gratuito oblatis fide participant. Sunt isti omnes unius civitatis cives, viventes sub eodem Domino, sub iisdem legibus, in eadem omnium bonorum participatione. Sic enim hos concives sanctorum et domesticos Dei appellavit Apostolus (): Sanctos appellans fideles in terris, sanguine Filii Dei sanctificatos (). De quibus omnino intelligendus est Symboli articulus: Credo sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem.
2. Et cum semper unus modo sit Deus, unus Mediator Dei et hominum Jesus Messias, unus item gregis universi pastor, unum hujus corporis caput, unus denique Spiritus, una salus, una fides, unum testamentum vel foedus; necessario consequitur unam duntaxat esse Ecclesiam: quam propterea Catholicam nuncupamus, quod sit universalis, et diffundatur per omnes mundi partes, et ad omnia se tempora extendat, nullis vel locis inclusa vel temporibus. Damnamus ergo Donatistas, qui Ecclesiam in nescio quos Africæ coarctabant angulos. Nec Romanensem adprobamus clerum, qui solam prope Romanam Ecclesiam venditat pro Catholica.
3. Diducitur quidem Ecclesia in partes vel species varias, non quod divisa aut divulsa sit in semetipsa, sed magis propter membrorum in ipsa diversitatem distincta. Aliam enim faciunt Ecclesiam militantem, aliam vero triumphantem. Militat illa adhuc in terris, et certat cum carne, cum mundo, et principe mundi hujus, diabolo, cum peccato atque morte. Hæc vero rude jam donata, in coelo triumphat de istis devictis omnibus, et exultat coram Domino: nihilominus habent illæ inter sese communionem, vel conjunctionem.
4. Et militans in terris Ecclesia semper plurimas habuit particulares ecclesias, quæ tamen omnes ad unitatem Catholicæ Ecclesiæ referuntur. Hæc aliter fuit instituta ante legem inter patriarchas, aliter sub Mose per legem, aliter a Christo per Evangelium. Vulgo numerantur fere duo populi, Israelitarum videlicet et gentium, vel eorum, qui ex Judæis et gentibus collecti sunt in Ecclesiam, testamenta item duo, vetus et novum. Omnium tamen horum populorum una fuit et est societas, una salus in uno Messia, in quo ceu membra unius corporis sub unum caput connectuntur omnes, in eadem fide, etiam de eodem cibo et potu spirituali participantes. Agnoscimus hie tamen diversa fuisse tempora, diversa symbola promissi et exhibiti Messiæ, sublatisque cærimonialibus, lucem nobis illustriorem lucere, et dona auctiora donari, et libertatem esse pleniorem.
5. Hæc Ecclesia Dei sancta vocatur domus Dei viventis, exstructa ex lapidibus vivis et spiritualibus, et imposita super petram immotam, super fundamentum, quo aliud collocari non potest: et ideo nuncupatur etiam columna et basis veritatis (). Non errat illa, quamdiu innititur petræ Christo et fundamento Prophetarum et Apostolorum. Nec mirum, si erret, quoties deserit ilium, qui solus est veritas. Vocatur Ecclesia etiam virgo ac sponsa Christi, et quidem unica et dilecta. Apostolus enim: Adjunxi vos, inquit, uni viro, ut virginem castam, exhiberetis Christo (). Vocatur Ecclesia grex ovium sub uno pastore Christo, idque apud Ezechielem in Cap. XXXIV. et apud Joannem in Cap. X. Vocatur item corpus Christi, quia fideles sunt viva Christi membra, sub capite Christo.
6. Caput est, quod in corpore eminentiam habet, et unde corpus vitam haurit, cujus spiritu regitur in omnibus, unde et incrementa et, ut crescat, habet. Unicum item est corporis caput, et cum corpore habet congruentiam. Ergo Ecclesia non potest ullum aliud habere caput, quam Christum. Nam ut Ecclesia est corpus spirituale, ita caput habeat sibi congruens spirituale, utique oportet. Nec alio potest regi spiritu, quam Christi. Paulus quoque: Ipse est caput, inquit, corporis ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit ipse in omnibus primas tenens (). Et idem iterum: Christus est, inquit, caput ecclesiæ, qui idem salutem dat corpori (). Et rursus: Qui est caput ecclesiæ, ait, quæ corpus illius, complementum ejus, qui omnia in omnibus adimplet (, ). Item: Adolescamus in illum per omnia, qui est caput, nempe Christus, in quo totum corpus, si compingatur, incrementum capit (, ).
7. Non probamus ergo doctrinam cleri Romani, facientis suum illum Romanum Pontificem Catholicæ in terris ecclesiæ militantis pastorem universalem et caput summum, adeoque verum Christi vicarium, qui habeat in Ecclesia plenitudinem, ut vocant, potestatis, et dominium supremum.
8. Docemus enim, Christum Dominum esse et manere unicum pastorem universalem, summum item Pontificem coram Deo Patre, ac in Ecclesia ipsum omnia pontificis vel pastoris obire munia, ad finem usque sæculi, ideoque nullo indigere vicario, qui absentis est. Christus vero præsens est ecclesiæ, et caput vivificum. Hic Apostolis suis Apostolorumque successoribus primatum et dominium in Ecclesia severissime prohibuit. [Quicunque ergo huic illustri veritati contradicentes reluctantur, et in Ecclesiam Christi diversam inducunt gubernationem, quis non videat, eos illis potius esse adcensendos, de quibus Apostoli Christi vaticinantur, Petrus (), et Paulus (, , et ), et aliis quoque in locis?]176
9. Sublato autem capite Romano; nullam inducimus in Ecclesiam Christi ataxian, vel perturbationem: cum doceamus, gubernationem Ecclesiæ, ab Apostolis traditam, nobis sufficere ad retinendam in justo ordine Ecclesiam, quæ ab initio, dum hujusmodi capite Romano, quale hodie dicitur Ecclesiam conservare in ordine, caruit, atactica vel inordinata non fuit. Servat quidem caput Romanum tyrannidem suam, et corruptelam inductam in Ecclesiam: sed impedit interim, oppugnat, et, quantis potest viribus, exscindit justam ecclesiæ reformationem.
10. Objicitur nobis, varia esse in ecclesiis nostris certamina atque dissidia, posteaquam se a Romana separarunt Ecclesia, proinde non esse eas Ecclesias veras. Quasi vero nullæ unquam fuerint in Ecclesia Romana sectæ, nulla unquam dissidia atque certamina, et quidem de religione, non tam in scholis, quam in cathedris sacris, in medio populi instituta. Agnoscimus sane, dixisse Apostolum: Deus non est Deus dissensionis, sed pacis (). Et: Cum sit in vobis æmulatio et contentio, an non carnales estis? (). Negari tamen non potest, Deum fuisse in Ecclesia Apostolica, et Apostolicam Ecclesiam fuisse Ecclesiam veram, in qua tamen fuerunt concertationes et dissidia. Reprehendit enim Petrum Apostolum Apostolus Paulus, ab hoc dissidet Barnabas ( ). Certamen grave exoritur in Ecclesia Antiochena inter eos, qui unum Christum prædicabant: sicut commemorat Lucas in Actis Apost., Cap. XV. Gravia semper fuerunt in Ecclesia certamina, et dissenserunt inter sese de rebus non levibus doctores ecclesiæ præclarissimi, ut ex his contentionibus interim Ecclesia non id esse desineret, quod erat. Ita enim placet Deo, dissidiis ecclesiasticis uti, ad gloriam nominis sui, ad illustrandam denique veritatem, et ut qui probati sunt, manifesti fiant.
11. Ceterum, ut non agnoscimus aliud caput Ecclesiæ quam Christum, ita non agnoscimus quamlibet Ecclesiam, quæ se venditat pro vera, veram esse Ecclesiam; sed illam docemus veram esse Ecclesiam, in qua signa vel notæ inveniuntur Ecclesiæ veræ, imprimis vero Verbi Dei legitima vel sincera prædicatio, prout nobis est tradita in libris Prophetarum et Apostolorum, qui omnes ad Christum deducunt, qui in Evangelio dixit: Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam æternam do eis. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt, ab eo, quia non noverunt vocem alienorum (, , , ).
12. Et qui tales sunt in Ecclesia, hi unam habent fidem, unum spiritum, et idcirco unum solum Deum adorant, solum hunc in spiritu et veritate colunt, hunc ex toto corde et omnibus viribus solum diligunt, solum per Christum mediatorem et intercessorem unicum invocant, extra Christum fidemque in ipsum nullam quærunt justitiam et vitam; quia Christum solum caput et fundamentum Ecclesiæ agnoscunt, ac super hoc impositi quotidie se poenitentia reparant, patientia impositam ipsis crucem ferunt, sed et caritate non ficta cum omnibus Christi membris connexi, hac se declarant discipulos esse Christi, perseverando in vinculo pacis atque unitatis sanctæ; simul et participant sacramentis a Christo institutis, et ab Apostolis traditis: neque his aliter utuntur, quam uti acceperunt a Domino. Notum est enim omnibus illud Apostoli: Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis (). Proinde damnamus illas ecclesiæ, ut alienas a vera Christi Ecclesia, quæ tales non sunt, quales esse debere audivimus, utcunque interim jactent successionem episcoporum, unitatem, et antiquitatem. Quinimo præcipiunt nobis Apostoli, ut fugiamus idololatriam et Babylonem, et ne participemus cum hac, nisi et plagarum. Dei participes esse velimus (, ; ; ; ).
13. Communionem vero cum Ecclesia Christi vera tanti facimus, ut negemus eos coram Deo vivere posse, qui cum vera Dei Ecclesia non communicant, sed ab ea se separant. Nam ut extra arcam Noë non erat ulla salus, pereunte mundo in diluvio, ita credimus, extra Christum, qui se electis in Ecclesia fruendum præbet, nullam esse salutem certam: et proinde docemus, vivere volentes non oportere separari a vera Christi Ecclesia.
14. Signis tamen commemoratis non ita arcte includimus Ecclesiam, ut omnes illos extra Ecclesiam esse doceamus, qui vel sacramentis non participant, non quidem volentes, neque per contemtum, sed necessitate potius inevitabili coacti, nolentes ab iis abstinent, aut iis carent: vel in quibus aliquando deficit fides, non tamen penitus exstingnitur, aut prorsus desinit: vel in quibus infirmitatis vitia atque errores inveniuntur. Scimus enim, Deum aliquot habuisse in mundo amicos, extra Israelis rempublicam. Scimus, quid populo Dei evenerit in captivitate Babylonica, in qua sacrificiis suis caruerunt annis septuaginta; scimus, quid evenerit S. Petro negatori, et quid quotidie evenire soleat electis Dei fidelibus, errantibus et infirmis. Scimus præterea, quales Apostolorum temporibus fuerint Galatarum et Corinthiorum ecclesiæ, in quibus multa et gravia accusat Apostolus scelera, et tamen nuncupat easdem sanctas Christi ecclesiæ.
15. Quinimo fit aliquando, ut Deus justo judicio veritatem verbi sui, fidemque Catholicam, et cultum Dei legitimum sic obscurari et convelli sinat, ut prope videatur exstincta, et nulla amplius superesse Ecclesia: sicuti factum videmus Elise et aliis temporibus. Interim habet Deus in hoc mundo et in hisce tenebris suos illos veros adoratores, nec paucos, sed septem millia ac plures (1 Reg. xix. 18; , ). Nam et Apostolus clamat: Solidum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc, novit Dominus, qui sunt sui! etc. (). Unde et Ecclesia invisibilis appellari potest, non, quod homines sint invisibiles, ex quibus Ecclesia colligitur, sed quod oculis nostris absconsa, Deo autem soli nota, judicium humanum sæpe subterfugiat.
16. Rursus non omnes, qui numerantur in Ecclesia, sancti et viva atque vera sunt ecclesiæ membra. Sunt enim hypocritæ multi, qui foris Verbum Dei audiunt, et sacramenta palam percipiunt, Deum quoque per Christum invocare solum, Christum confiteri, justitiam suam unicam, Deum item colere, et caritatis officia exercere, patientiaque in calamitatibus ad tempus perdurare videntur; sed intus vera Spiritus illuminatione, et fide animique sinceritate, et finali perseverantia destituuntur. Qui etiam, quales sint, tandem deteguntur fere. Joannes enim Apostolus: Exierunt ex nobis, inquit, sed non erant ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (). Et tamen, dum hi simulant pietatem, licet ex Ecclesia non sint, numerantur tamen in Ecclesia: sicuti proditores in republica, priusquam detegantur, numerantur et ipsi inter cives, et quemadmodum lolium vel zizania et palea inveniuntur in tritico, ant sicut strumæ et tumores inveniuntur in integro corpore, cum revera morbi et deformitates sint verius corporis, quam membra vera. Proinde Ecclesia Dei recte comparatur sagenæ, quæ omnis generis pisces attrahit, et agro, in quo inveniuntur et zizania et triticum. Ubi maxime cavere oportet, ne ante tempus judicemus, et excludere abjicereque, aut excindere conemur eos, quos Dominus excludi abjicique non vult, aut quos sine jactura Ecclesiæ separare non possumus. Rursus vigilandum est, ne, stertentibus piis, impii proficiendo damnum dent Ecclesiæ ().
17. Observandum præterea diligenter docemus, in quo potissimum sit sita veritas et unitas Ecclesiæ, ne temere schismata excitemus, et in Ecclesia foveamus. Sita est illa non in cærimoniis et ritibus externis, sed magis in veritate et unitate fidei Catholicæ. Fides Catholica non est nobis tradita humanis legibus, sed Scriptura divina, en jus compendium est Symbolum Apostolicum. Unde legimus, apud veteres rituum fuisse diversitatem variam, sed eam liberam, qua nemo unquam existimavit dissolvi unitatem ecclesiasticam. In dogmatibus itaque et in vera concordique prædicatione Evangelii Christi, et in ritibus a Domino diserte traditis, dicimus veram Ecclesiæ constare concordiam; ubi illam maxime Apostoli sententiam urgemus. Quotquot itaque perfecti sumus, hoc sentiamus. Quod si quid aliter sentitis, hoc quoque vobis Deus revelabit. Attamen in eo, ad quod pervenimus, eadem incedamus regula, et itidem simus affecti (,).
CAP. XVIII.
De Ministris Ecclesiæ, ipsorumque Institutione et Officiis. [Conf. Aug., Art. XIV.]
1. Deus ad colligendam vel constituendam sibi Ecclesiam, eandemque gubernandam et conservandam, semper usus est ministris, iisque utitur adhuc, et utetur porro, quoad Ecclesia in terris fuerit. Ergo ministrorum origo, institutio et functio vetustissima et ipsius Dei, non nova aut hominum est ordinatio. Posset sane Deus sua potentia immediate sibi adjungere ex hominibus Ecclesiam, sed maluit agere cum hominibus per ministerium hominum. Proinde spectandi sunt ministri, non ut ministri duntaxat per se, sed sicut ministri Dei, utpote per quos Deus salutem hominum operatur. Unde cavendum monemus, ne ea, quæ sunt conversionis nostrae et institutionis, ita occultæ virtuti Spiritus Sanctum attribuamus, ut ministerium ecclesiasticum evacuemus. Nam convenit nos semper esse memores verborum Apostoli: Quomodo credent, de quo non audierunt? Quomodo autem audient absque prædicante? Ergo fides est ex auditu, auditus autem per Verbum Dei (, ). Et quod Dominus dixit in Evangelio: Amen, amen, dico vobis, qui recipit, quemcunque misero, me recipit, qui autem me recipit, recipit eum, qui me misit (). Et quod vir Macedo per visionem Paulo in Asia agenti apparens, submonuit et dixit: Profectus in Macedoniam, sucurre nobis (). Alibi enim idem Apostolus dixit: Dei sumus cooperarii, Dei agricolatio et ædificatio estis ().
2. Rursus tamen et hoc cavendum est, ne ministris et ministerio nimium tribuamus, memores etiam hie verborum Domini, dicentis in Evangelio: Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum (), et verborum Apostoli: Quis igitur est Paulus? quis autem Apollo, nisi ministri, per quos credidistis, et ut cuique Dominus dedit? Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus dedit incrementum. Itaque non qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui dat incrementum Deus (1 Cor. iii. 57). Credamus ergo, Deum Verbo suo nos docere foris per ministros suos, intus autem commovere electorum suorum corda ad fidem per Spiritum Sanctum; ideoque omnem gloriam totius hujus beneficii referendam esse ad Deum. Sed ea de re dictum est et primo capite hujus expositionis.
3. Et quidem ab initio mundi usus est Deus omnium praætantissimis in mundo (simplicibus quidem pluribus in mundana sapientia vel philosophia, sed excellentissimis in vera theologia) hominibus, Patriarchis videlicet, cum quibus non raro collocutus est per angelos. Fuerunt enim Patriarchæ sui seculi Prophetæ sive Doctores, quos Deus hoc nomine aliquot voluit secula vivere, ut essent veluti Patres et lumina orbis. Secutus est illos Moses cum Prophetis177 per universum mundum celeberrimis.
4. Quid quod post hos misit Pater coelestis Filium suum unigenitum, doctorem mundi absolutissimum, in quo est abscondita divina illa sapientia, et in nos derivata, per sacratissimam simplicissimamque et omnium perfectissimam doctrinam. Allegit enim ille sibi discipulos, quos fecit Apostolos. Hi vero exeuntes in mundum universum collegerunt ubique ecclesias per prædicationem Evangelii, deinde vero per omnes mundi ecclesias ordinarunt pastores atque doctores, ex præcepto Christi, per quorum successores hucusque Ecclesiam docuit ac gubernavit. Itaque ut Deus veteri populo dedit Patriarchas una cum Mose et Prophetis: ita novi testamenti populo misit suum unigenitum Filium una cum Apostolis et doctoribus ecclesiæ.
5. Porro ministri novi populi variis nuncupantur appellationibus. Dicuntur enim Apostoli, Prophetæ, Evangelistæ, Episcopi, Presbyteri, Pastores atque Doctores (; ). Apostoli nullo certo consistebant loco, sed per orbem varias colligebant ecclesias. Quæ, ubi jam constitutæ erant, desierunt esse Apostoli, ac subierunt quique in sua ecclesia in locum istorum pastores. Prophetæ quondam, præscii futurorum, vates erant: sed et Scripturas interpretabantur, quales etiam hodie adhuc inveniuntur. Evangelistæ appellabantur scriptores Evangelicæ historiæ, sed et præcones Evangelii Christi; quomodo et Paulus Timotheum jubet implere opus Evangelistæ. Episcopi vero sunt inspectores vigilesque Ecclesiæ, qui victum et necessaria ecclesiæ dispensant. Presbyteri sunt seniores, et quasi senatores patresque Ecclesiæ, gubernantes ipsam consilio salubri. Pastores ovile Domini et custodiunt, et ei de rebus prospiciunt necessariis. Doctores erudiunt, et veram fidem pietatemque docent. Licebit ergo nunc ecclesiarum ministros nuncupare Episcopos, Presbyteros, Pastores atque Doctores.
6. Subsequentibus porro temporibus, multo plures in Ecclesiam Dei inductæ sunt nuncupationes ministrorum in Ecclesia. Alii enim ordinati sunt Patriarchæ, alii Archiepiscopi, alii Suffraganei, item Metropolitani, Archipresbyteri, Diaconi quoque, Subdiaconi, Acoluthi, Exorcistæ, Cantores, Janitores, et nescio, qui alii, ut Cardinales, Præpositi, et Priores, Patres minores et majores, ordines majores et minores. At de his omnibus nihil sumus nos soliciti, quales olim fuerint, aut nunc sint. Sufficit nobis Apostolica de ministris doctrina.
7. [Conf. Aug., de Abus. 6.] Ita cum sciamus certo, monachos et monachorum ordines vel sectas neque a Christo, neque ab Apostolis esse institutas; docemus, nihil eas ecclesiæ Dei utiles esse, imo perniciosas. Tametsi enim quondam (cum essent solitarii, et manibus sibi victum quærerent, nec ullis essent oneri, sed pastoribus ecclesiarum ubique parerent, ut laici) fuerint tolerabiles, tamen nunc, quales sint, videt et sentit universus orbis. Prætexunt nescio quæ vota et vivunt votis suis vitam prorsus contrariam: ut prorsus optimi eorum inter eos numerari mereantur, de quibus dixit Apostolus: Audimus quosdam versantes inter vos inordinate, nihil operis facientes, sed curiose agentes. Tales ergo nos in nostris ecclesiis nec habemus, nec in ecclesiis Christi habendos esse docemus (, ).
8. Nemo autem honorem ministerii ecclesiastici usurpare sibi, id est, ad se largitionibus, aut ullis artibus, aut arbitrio proprio, rapere debet. Vocentur et eligantur electione ecclesiastica et legitima ministri ecclesiæ: id est, eligantur religiose ab Ecclesia, vel ad hoc deputatis ab Ecclesia, ordine justo, et absque turba, seditionibus et contentione. Eligantur autem non quilibet, sed homines idonei, eruditione justa et sacra, eloquentia pia, prudentiaque simplici, denique moderatione et honestate vitæ insignes, juxta canonem Apostolicum, qui ab Apostolo contexitur in 1 ad Tim. iii. et ad Et qui electi sunt, ordinentur a senioribus cum orationibus publicis, et impositione manuum. Damnamus hic omnes, qui sua sponte currunt, cum non sint electi, missi, vel ordinati (). Damnamus ministros ineptos, et non instructos donis pastori necessariis.
9. Interim agnoscimus, quorundam in veteri Ecclesia pastorum simplicitatem innocuam plus aliquando profuisse ecclesiæ, quam quorundam eruditionem variam, exquisitam, delicatamque, sed paulo fastnosiorem. Unde ne hodie quidem rejicimus simplicitatem quorundam probam, nec tamen omnino imperitam.
10. Nnncupant sane Apostoli Christi omnes in Christum credentes sacerdotes, sed non ratione ministerii, sed quod per Christum omnes fideles facti reges et sacerdotes, offerre possumus spirituales Deo hostias (; ; ). Diversissima ergo inter se sunt sacerdotium et ministerium. Illud enim commune est Christianis omnibus, ut modo diximus, hoc non item. Nec e medio sustulimus ecclesiæ ministerium, quando repudiavimus ex Ecclesia Christi sacerdotium papisticum.
11. Equidem in Novo Testamento Christi non est amplius tale sacerdotium, quale fuit in populo veteri, quod unctionem habuit externam, vestes sacras et cærimonias plurimas: quæ typi fuerunt Christi, qui illa omnia veniens et adimplens abrogavit. Manet autem ipse solus sacerdos in æternum (Ebr. v. 6); cui ne quid derogemus, nemini inter ministros sacerdotis vocabulum communicamus. Ipse enim Dominus noster non ordinavit ullos in Ecclesia Novi Testamenti sacerdotes, qui accepta potestate a suffraganeo, offerant quotidie hostiam, ipsam inquam carnem et ipsum sanguinem Domini pro vivis et mortuis, sed qui doceant et sacramenta administrent. Paulus enim simpliciter et breviter, quid sentiamus de Novi Testamenti vel de Ecclesiæ Christianæ ministris, et quid eis tribuamus, exponens: Sic nos æstimet homo, inquit, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei (). Proinde vult Apostolus, ut de ministris sentiamus, tanquam de ministris. Huperetas vero nuncupavit Apostolus subremigatores, qui ad nauclerum unice respiciunt, vel homines non sibi, nec suo arbitrio, sed aliis viventes, Dominis inquam suis, a quorum mandatis omnino dependent. Nam minister Ecclesiæ totus et in omnibus suis officiis non suo arbitrio indulgere, sed illud duntaxat exsequi jubetur, quod in mandatis habet a suo Domino. Et in præsenti, quis sit Dominus, exprimitur, Christus, cui in omnibus ministerii negotiis sunt mancipati ministri.
12. Adjicit præterea, quo ministerium plenius explanet, ministros Ecclesiæ oeconomos esse vel dispensatores mysteriorum Dei. Mysteria vero Dei multis in locis, imprimis ad appellavit Paulus Evangelium Christi. Mysteria nuncupavit etiam vetustas Christi sacramenta. Proinde in hoc sunt vocati ministri Ecclesiæ, ut Evangelium Christi adnuncient fidelibus, et sacramenta administrent. Alibi enim legimis in Evangelio de fideli servo et prudente, quod eum Dominus constituit super familiam suam, ut tempore opportuno det ei cibum suum (Luc. xii. 42). Rursus proficiscitur alibi in Evangelio peregre homo, relinquens domum, et in hac dat servis suis potestatem vel substantiam suam, et suum cuique opus ( sqq.).
13. [Conf. Aug., de Abus. 7.] Nunc ergo commode dicemus etiam quædam de potestate et officio ministrorum Ecclesiæ. De potestate hac operosius quidam disputarunt, subdideruntque suæ potestati omnia in terris summa, idque contra mandatum Domini, qui suis dominium prohibuit, humilitatem autem maximopere commendavit (Luc. xxii. 25; sqq.; xx. 25). Revera alia quidem potestas est mera et absoluta, quæ et juris vocatur. Ea potestate Christo Domino universorum subjecta sunt omnia: sicuti ipse testatus est et dixit: Data est mihi potestas in coelo et in terra (). Et iterum: Ego sum primus et novissimus, ecce sum vivens in sæcula sæculorum, et habeo claves inferni et mortis (, ). Item: Ipse habet clavem David, qui aperit, et nemo claudit, claudit, et nemo aperit ().
14. Hanc potestatem sibi servat Dominus, nec in alium quemquam transfert, ut ipse deinceps otiosus adsistat, operantibus ministris spectator. Jesaias enim: Clavem domus David, inquit, ponam super humerum ejus (Jes. xxii. 22), et iterum: Cujus imperium erit super humerum ejus (). Nam gubernationem non injicit aliis in suos humeros, sed servat et utitur adhuc potestate sua, gubernans omnia. Alia porro potestas est officii vel ministerialis, limitata ab eo, qui plena utitur potestate. Ea ministerio, quam imperio similior est. Concedit enim Dominus aliquis oeconomo suo potestatem in domum suam, quo nomine et claves dat, quibus intromittat in domum, vel ex domo excludat, quos Dominus vel intromitti vult, vel excludi. Juxta hanc potestatem facit minister ex officio, quod a Domino jussus est facere: et Dominus ratum habet, quod facit, ipsumque ministri sui factum, perinde ut suum vult æstimari atque agnosci.
15. Quo nimirum pertinent illæ Evangelicæ sententiæ: Dabo tibi claves regni coelorum, et, quicquid adligaveris aut solveris in terra, adligatum aut solutum erit in cælis (). Item: Quorumcunque remiseritis peccata, remittentur eis, et quorumcunque retinueritis peccata, retenta erunt (). Nisi vero minister res omnes ita expediverit, sicut jussus est a Domino suo, sed limites fidei transilieret, sane irritum habetur a Domino, quod fecit. Proinde potestas ecclesiastica ministrorum Ecclesiæ est functio illa, qua ministri Ecclesiam Dei gubernant quidem, verum omnia in Ecclesia sic faciunt, quemadmodum verbo suo præscripsit Dominus: quæ cum facta sunt, fideles tanquam ab ipso Domino facta reputant. Et de clavibus antea quoque dictum est nonihil.
16. Data est autem omnibus in Ecclesia ministris una et æqualis potestas sive functio. Certe ab initio Episcopi vel Presbyteri Ecclesiam communi opera gubernaverunt; nullus alteri se prætulit, aut sibi ampliorem potestatem dominiumve in coëpiscopos usurpavit. Memores enim verborum Domini: Qui voluerit inter vos primus esse, sit vester servus (Luc. xxii. 26); continuerunt se in humilitate, et mutuis officiis juverunt se invicem in gubernanda et conservanda Ecclesia. Interea propter ordinem servandum, unus aut certus aliquis ministrorum coetum convocavit, et in coetu res consultandas proposuit, sententias item aliorum collegit, denique, ne qua oriretur confusio, pro virili cavit.
17. Sic legitur fecisse in Actis App. S. Petrus, qui tamen ideo nec aliis fuit præpositus, nec potestate majore ceteris præditus. Rectissime enim Cyprianus, martyr, de simplicitate clericorum: Hoc erant utique, inquit, et ceteri Apostoli, quod fuit Petrus, pari consortio præditi et honoris et potestatis; sed exordium ab initate proficiscitur, ut Ecclesia una monstretur. Refert item S. Hieronymus non disparia in Comment, ad Ep. ad Tit. Pauli, et dicit: Antequam diaboli instinctu studia in religione fierent, communi Presbyterorum consilio Ecclesiæ gubernabantur, postquam vero unusquisque eos, quos baptizaverat, suos putabat, non Christi, decretum est, ut unus de Presbyteris electus superponeretur ceteris, ad quem omnis ecclesiæ cura pertineret, et schismatum semina tollerentur. Hoc tamen decretum Hieronymus non pro divino venditat. Mox enim subjicit: Sicut Presbyteri sciunt, se ex ecclesiæ consuetudine, ei, qui sibi præpositus fuerit, esse subjectos: ita Episcopi noverint, se magis consuetudine, quam dispositionis Dominicæ veritate, Presbyteris esse majores, et in commune debere Ecclesiam regere. Hæc ille. Ideoque nemo jure prohibuerit ad veterem Ecclesiæ Dei constitutionem redire, et illam præ humana consuetudine recipere.
Notes
- 175
Kindler reads et for ut—a typographical error.
- 176
The passage inclosed in brackets was substituted by Bullinger for the following passage; 'Quæ vero Romanenses fingunt de ministeriali capite et titulo servi servorum Dei, minime recipimus. Experimur enim voces illas inanes jactari, et papam sese constituere adversarium Christi et efferre se adversus Deum, adeo ut in templo Dei sedeat ostentans se ipsum esse Deum. 2 Thess. ii.' See Niemeyer, p. 50l.
- 177
For Prophetis Niemeyer reads prophetia.
Philip Schaff, The Creeds of Christendom, Volume 3: The Evangelical Protestant Creeds (1877). Public domain. Text from the Christian Classics Ethereal Library.