Symbola Evangelica. Evangelical Symbols
Catechismus Genevensis, Consensus Tigurinus, Consensus Genevensis (part 3 of 5)
Page 16 of 61
18. Officia ministrorum sunt varia, quæ tamen plerique ad duo restringunt, in quibus omnia alia comprehenduntur, ad doctrinam Christi Evangelicam, et ad legitimam sacramentorum administrationem. Ministrorum enim est congregare coetum sacrum, in hoc exponere Verbum Dei, et universam doctrinam accommodare ad rationem usumque Ecclesiæ, ut ea, quæ docentur, prosint auditoribus, et ædificent fideles. Ministrorum, inquam, est, docere imperitos, hortari item, et urgere ad progrediendum in via Domini cessantes, aut etiam tardius procedentes, consolari item et confirmare pusillanimes, munireque contra Satanæ tentationes varias, corripere peccantes, revocare in viam errantes, lapsos erigere, contradicentes revincere, lupos denique ab ovili Dominico abigere, scelera item et sceleratos prudenter et graviter increpare, neque connivere aut tacere ad conscelerationem: sed et sacramenta administrare, usumque eorum justum commendare, et omnes ad illa percipienda per sanam doctrinam præparare, in unitate quoque sancta fideles conservare, et schismata prohibere, denique catechisare rudes, pauperum necessitatem commendare ecclesiæ, ægrotantes et variis impexos tentationibus visitare, instruere, et in via vitæ retinere: præterea orationes publicas, vel supplicationes necessitatis tempore, una cum jejunio, id est, abstinentia sancta procurare; et omnia quæ pertinent ad ecclesiarum tranquillitatem, pacem et salutem, quam diligentissime curare.
19. Ut autem hæc omnia rectius faciliusque possit minister præstare, requiritur ab eo imprimis, ut sit Dei timens, oret sedulo, lectioni sacræ intendat, et in omnibus et semper vigilet, et puritate vitæ omnibus præluceat.
20. Cumque omnino oporteat esse in Ecclesia disciplinam, et apud veteres quondam usitata fuerit excommunicatio, fuerintque judicia ecclesiastica in populo Dei, in quibus per viros prudentes et pios exercebatur hæc disciplina, ministrorum quoque fuerit, ad ædificationem, disciplinam moderari hanc, pro conditione temporum, status publici, ac necessitate. Ubi semper tenenda est regula, omnia fieri debere ad ædificationem, decenter, honeste, sine tyrannide et seditione. Apostolus enim testatur: Sibi a Deo traditam esse in Ecclesia potestatem ad ædificationem et non ad destructionem (). Nam ipsemet Dominus vetuit, lolium in agro Dominico eradicari, quando periculum sit, ne et triticum evellatur ().
21. Ceterum exsecramur in præsenti Donatistarum errorem, qui doctrinam et administrationem sacramentorum, vel efficacem vel inefficacem, ex mala vel bona ministrorum vita æstimant. Scimus enim, vocem Christi audiendam esse vel ex malorum ministrorum ore. Quando ipse Dominus dixit: Quæ dicunt, facite, secundum opera autem eorum nolite facere (). Scimus, sacramenta ex institutione et per Verbum Christi sanctificari, et efficacia esse piis, tametsi offerantur ab indignis ministris. De qua re ex Scripturis multa contra Donatistas disputavit beatus Dei servus Augustinus.
22. Atqui debet interim justa esse inter ministros disciplina. Inquirendum enim diligenter in doctrinam et vitam ministrorum, in synodis. Corripiendi sunt peccantes a senioribus, et in viam reducendi, si sunt sanabiles, aut deponendi, et velut lupi abigendi sunt per veros Pastores a grege Dominico, si sunt incurabiles. Si enim sint pseudodoctores, minime ferendi sunt. Neque vero et oecumenica improbamus concilia, si ad exemplum celebrentur Apostolicum, ad Ecclesiæ salutem, non perniciem.
23. Ministri quoque fideles omnes, ut boni operarii, mercede sua digni sunt, nec peccant, quando stipendium omniaque interim necessaria pro se et sua familia accipiunt. Nam Apostolus ostendit, hæc jure dari ab Ecclesia, et accipi a ministris, in 1 ad Cor. ix. et 1 ad Tim. v. et alibi quoque. Confutati sunt autem Apostolica doctrina et Anabaptistæ, qui ministros ex ministerio suo viventes damnant, et conviciis proscindunt.
CAP. XIX.
De Sacramentis Ecclesiæ Christi. [Conf. Aug., Art. XIII.]
1. Prædicationi verbi sui adjunxit Deus mox ab initio, in Ecclesia sua, sacramenta vel signa sacramentalia. Ita enim clare testatur universa Scriptura sacra. Sunt autem sacramenta symbola mystica, vel ritus sancti aut sacræ actiones, a Deo ipso institutæ, constantes verbo suo, signis, et rebus significatis, quibus in Ecclesia summa sua beneficia, homini exhibita, retinet in memoria, et subinde renovat, quibus item promissiones suas obsignat, et quæ ipse nobis interius præstat, exterius repræsentat, ac veluti oculis contemplanda subjicit, adeoque fidem nostram, Spiritu Dei in cordibus nostris operante, roborat et auget: quibus denique nos ab omnibus aliis populis et religionibus separat, sibique soli consecrat et obligat, et quid a nobis requirat, significat.
2. Et sunt quidem alia veteris, alia novi populi sacramenta. Veteris populi sacramenta fuerunt circumcisio, et agnus paschalis, qui immolabatur: quo nomine ad sacrificia refertur, quæ fuerunt celebrata ab origine mundi. Novi populi sacramenta sunt baptismus, et coena Dominica. Sunt, qui septem sacramenta novi populi numerent. Ex quibus nos poenitentiam, ordinationem ministrorum, non papisticam quidem illam, sed Apostolicam, et matrimonium agnoscimus instituta esse Dei utilia, sed non sacramenta. Confirmatio et extrema unctio inventa sunt hominum, quibus nullo cum damno carere potest Ecclesia. Neque illa nos in nostris ecclesiis habemus. Nam habent illa quædam, quæ minime probare possumus. Nundinationem omnem, quam exercent Romanenses in dispensatione sacramentorum, omnino execramur.
3. Auctor autem sacramentorum omnium non est homo ullus, sed Deus solus. Homines sacramenta instituere non possunt. Nam pertinent illa ad cultum Dei. At hominum non est, instituere et formare cultum Dei; sed traditum a Deo recipere et custodire. Præterea habent symbola promissiones adjunctas, quæ requirunt fidem. Fides autem solo Dei Verbo innititur. Et Verbum Dei habetur instar tabularum vel literarum, sacramenta vero instar sigillorum: quæ literis Deus adpendit solus. Et ut Deus sacramentorum auctor est, ita perpetuo operatur in Ecclesia, in qua rite peraguntur sacramenta: adeo ut fideles, cum a ministris sacramenta percipiunt, agnoscant, operari Deum in suo instituto, ideoque sacramenta perinde, ac ex ipsius Dei manu percipere, et ipsis ministri vitium (si quod insigne ipsi insit) non obesse, quando agnoscant, sacramentorum integritatem dependere ab institutione Domini. Unde etiam discriminant aperte in administratione sacramentorum inter Dominum ipsum, et Domini ministrum, confitentes, sacramentorum res dari ab ipso Domino, symbola autem a Domini ministris.
4. Ceteram præcipuum illud, quod in omnibus sacramentis proponitur a Deo, et attenditur a piis omnibus omnium temporum (quod alii nuncupant substantiam et materiam sacramentorum) Christus est Servator, hostia illa unica, agnus item ille Dei mactatus ab origine mundi, petra quoque illa, de qua omnes majores nostri biberunt, per quem electi omnes circumciduntur sine manibus, per Spiritum Sanctum, abluunturque a peccatis suis omnibus, et aluntur vero corpore et sanguine Christi ad vitam æternam.
5. Et quantum quidem attinet ad illud, quod in sacramentis est præecipuum et res ipsa, paria sunt utriusque populi sacramenta. Nam Christus unicus Mediator et Servator fidelium utrobique est illud præcipuum et ipsa res sacramentorum. Unus et idem Deus, utrobique horum est auctor. Utrique populo data sunt illa, ut signa adeoque obsignationes gratiæ et promissionum Dei, quæ in memoriam reducant, reparentque maxima Dei beneficia, quibus item fideles ab omnibus aliis orbis religionibus sejungerentur, denique quæ spiritualiter per fidem perciperentur, et percipientes obstringerent Ecclesiæ, et ipsos sui admonerent officii. In his inquam et similibus non disparia sunt utriusque populi sacramenta, quæ tamen in signis sunt di versa.
7. Certe cum Christus verus Messias nobis sit exhibitus, et abundantia gratiæ178 effusa in populum Novi Testamenti, abrogata sunt utique, ac desierunt veteris populi sacramenta, et subrogata sunt Novi Testamenti symbola, in locum circumcisionis, baptismus, et in locum agni Paschalis sacrificiorumque, coena Dominica.
8. Sicut autem quondam sacramenta constabant verbo, signo et re significata, ita nunc quoque iisdem veluti partibus absolvuntur. Nam Verbo Dei fiunt, quæ antea non fuerunt, sacramenta. Consecrantur enim Verbo et sanctificata esse ostenduntur ab eo, qui instituit. Et sanctificare vel consecrare est, rem aliquam Deo sacrisque usibus dedicare, h. e. a communi vel profano usu segregare et sacro usui destinare. Sunt enim in sacramentis signa petita ex usu vulgari, res externæ et visibiles. In baptismo enim signum est elementum aquæ, ablutioque illa visibilis, quæ fit per ministrum. Res autem significata est regeneratio vel ablutio a peccatis. In coena vero Domini signum est panis et vinum, sumptum ex communi usu cibi et potus. Res autem significata est ipsum traditum Domini corpus, et sanguis ejus effusus pro nobis, vel communio corporis et sanguinis Domini. Proinde aqua, panis et vinum sua natura, et extra institutionem divinam ac usum sanctum, duntaxat id sunt, quod esse dicuntur, et experimur. Ceterum, si accedat Domini Verbum, cum invocatione divini nominis, et renovatione primæ institutionis et sanctificationis, signa ista consecrantur, et sanctificata a Christo esse ostenduntur. Manet enim semper efficax in Ecclesia Dei prima Christi institutio et consecratio sacramentorum adeo ut, qui non aliter celebrent sacramenta, quam ipse Dominus ab initio instituit, fruantur etiam nunc prima illa consecratione omnium præstantissima. Et ideo recitantur in celebratione sacramentorum ipsa verba Christi.
9. Et quoniam Verbo Dei discimus, quod signa haec in alium finem sint instituta a Domino, quam usurpentur vulgo, ideo docemus, signa nunc in usu sacro usurpare rerum signatarum vocabula, nec appellari amplius aquam tantum, panem et vinum, sed etiam regenerationem vel lavacrum renovationis, item corpus et sanguinem Domini, vel symbola aut sacramenta corporis et sanguinis Domini; non quod symbola mutentur in res siguificatas, et desinant esse id, quod sunt sua natura. Alioqui enim sacramenta non essent, quæ re significata duntaxat constarent, signa non essent: sed ideo usurpant signa rerum nomina, quod rerum sacrarum sint symbola mystica, et signa et res significatæ inter se sacramentaliter conjungantur, conjungantur inquam, vel uniantur per significationem mysticam, et voluntatem vel consilium ejus, qui sacramenta instituit.
10. Non enim aqua, panis et vinum sunt signa vulgaria, sed sacra. Et qui instituit aquam baptismi, non ea voluntate consilioque instituit, ut fideles aqua duntaxat baptismi perfundantur: et qui jussit in coena sacra panem edere, et vinum bibere, non hoc voluit, ut fideles panem et vinum tantum percipiant sine mysterio, sicut domi suæ panem manducant, sed ut rebus quoque significatis spiritualiter communicent, et vere per fidem abluantur a peccatis, et Christo participent.
11. Idcirco minime probamus eos, qui sanctificationem sacramentorum attribuunt, nescio, quibus characteribus, et recitationi, vel virtuti verborum pronuntiatorum a consecratore,179 et qui habeat intentionem consecrandi, aut rebus aliis adventitiis, quæ neque Christi, neque Apostolorum, vel verbo, vel exemplo nobis traduntur. Neque probamus eorum quoque doctrinam, qui de sacramentis perinde loquuntur, ut signis communibus, non sanctificatis aut efficacibus. Neque eos probamus, qui propter invisibilia aspernantur in sacramentis visibilia, adeoque signa sibi credunt fore supervacanea, quod rebus se jam frui arbitrantur, quales Messaliani fuisse dicuntur. Neque vero approbamus istorum quoque doctrinam, qui docent, gratiam et res significatas signis ita alligari et includi, ut quicunque signis exterius participent, etiam interius gratiæ rebusque significatis participes sint, quales quales sint.
12. Interim sicut a dignitate vel indignitate ministrorum non æstimamus integritatem sacramentorum, ita neque a conditione sumentium. Agnoscimus enim sacramentorum integritatem ex fide vel veritate meraque bonitate Dei dependere. Sicut enim Verbum Dei manet verum Verbum Dei, quo non tantum verba nuda recitantur, dum prædicatur, sed simul a Deo offeruntur res verbis significatæ, vel adnunciatæ, tametsi impii vel increduli verba audiant, et intelligant, rebus tamen significatis non perfruantur: eo quod vera fide non recipiant: Ita sacramenta verbo, signis et rebus significatis constantia, manent vera et integra sacramenta, non tantum significantia res sacras, sed Deo offerente etiam res significatas, tametsi increduli res oblatas non percipiant. Fit hoc non dantis aut offerentis Dei vitio, sed hominum sine fide illegitimeque accipientium culpa: Quorum incredulitas fidem Dei irritam non facit ().
13. Porro cum mox ab initio, quando expositum est, quid sint sacramenta, pariter et obiter explicatum sit, ad quid sint instituta; non est, quod semel dicta cum molestia repetantur. Consequenter ergo sigillatim dicemus de novi populi sacramentis.
CAP. XX.
De Sancto Baptismo. [Conf. Aug., Art. IX.]
1. Baptismus a Deo institutus et consecratus est, primusque baptizavit Joannes, qui Christum aqua in Jordano tinxit. Inde defluxit ad Apostolos, qui et ipsi aqua baptizarunt. Jussit hos manifeste Dominus Evangelium prædicare, et baptizare in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti (); et Petrus ad Judæos interrogantes, quid facere deberent? dixit in Actis: Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, ad remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus Sancti (, ). Unde a nonnullis baptismus nuncupatus est signum initiale populi Dei, utpote quo initiantur Deo electi Dei.
2. Unus est duntaxat baptismus in Ecclesia Dei, et satis est semel baptizari vel initiari Deo. Durat autem semel susceptus baptismus per omnem vitam, et est perpetua obsignatio adoptionis nostræ. Etenim baptizari in nomine Christi est: inscribi, initiari et recipi in foedus atque familiam adeoque in hæreditatem filiorum Dei, imo, jam nunc nuncupari nomine Dei, id est, appellari filium Dei, pnrgari item a sordibus peccatorum, et donari varia Dei gratia ad vitam novam et innocentem. Baptismus ergo in memoria retinet et reparat ingens Dei beneficium generi mortalium præstitum.
3. Nascimur enim omnes in peccatorum sordibus, et sumus filii iræ. Deus autem, qui dives est misericordia, purgat nos a peccatis gratuito, per sanguinem Filii sui, et in hoc adoptat nos in filios, adeoque foedere sancto nos sibi connectit, et variis donis ditat, ut possimus novam vivere vitam. Obsignantur haec omnia baptismo. Nam intus regeneramur, purificamur, et renovamur a Deo per Spiritum Sanctum: foris autem accipimus obsignationem maximorum donorum in aqua, qua etiam maxima illa beneficia repræsentantur et veluti oculis nostris conspicienda proponuntur. Ideoque baptizamur, id est, abluimur, aut adspergimur aqua visibili. Aqua enim sordes mundat, deficientia et æstuantia recreat et refrigerat corpora. Gratia vero Dei hæc animabus præstat, et quidem invisibiliter vel spiritualiter.
4. Separat item Deus nos baptismi symbolo ab omnibus alienis religionibus et populis, et sibi consecrat ceu peculium: nos itaque, dum baptizamur, confitemur fidem nostram et obstringimur Deo ad obedientiam et mortificationem carnis vitæque novitatem, adeoque inscribimur in sanctam Christi militiam, ut toto vitæ cursu pugnemus contra mundum, et Satanam, atque carnem propriam. Baptizamur præterea in. unum Ecclesiæ corpus, ut cum omnibus membris Ecclesiæ pulchre in una et eadem religione mutuisque officiis consentiamus.
5. Credimus perfectissimam esse baptizandi formam, qua Christus ipse baptizatus est, et qua baptizarunt Apostoli. Ergo, quæ humana inventione postea adjecta et usurpata sunt in Ecclesia, non arbitramur necessaria esse ad perfectionem baptismi: cujus generis est exorcismus, usus item ardentis luminis, olei, salis, sputi, et similium rerum, ut, quod baptismus singulis annis pluribus cærimoniis bis consecratur. Nos enim credimus, unum Ecclesiæ baptismum in prima Dei institutione sanctificatum esse, et consecrari per verbum, efficacemque esse nunc etiam propter primam Dei benedictionem.
6. Docemus, baptismum in Ecclesia non administrari debere a mulierculis, vel ab obstetricibus. Paulus enim removit mulierculas ab officiis ecclesiasticis. Baptismus autem pertinet ad officia ecclesiastica. Damnamus Anabaptistas, qui negant baptizandos esse infantulos recens natos a fidelibus. Nam juxta doctrinam Evangelicam horum est regnum Dei, et sunt in foedere Dei; cur itaque non daretur eis signum foederis Dei? cur non per sanctum baptisma initiarentur, qui sunt peculium et in Ecclesia Dei? Damnamus Anabaptistas et in aliis ipsorum dogmatibus, quæ contra Verbum Dei peculiaria habent. Non sumus ergo Anabaptistæ, neque cum eis in ulla re ipsorum communicamus.
CAP. XXI.
De Sacra Coena Domini. [Conf. Aug., Art. X.]
1. Coena Domini, quæ et mensa Domini, et eucharistia, id est, gratiarum actio nuncupatur, ideo coena nuncupatur vulgo, quod a Christo in ultima illa coena sua instituta sit, eamque adhuc repræsentet, ac in ipsa spiritualiter cibentur et potentur fideles. Auctor enim coenæ Dominicæ non est angelus aut homo ullus, sed ipse Dei Filius, Dominus noster Jesus Christus, qui primus eam Ecclesiæ suæ consecravit. Durat autem ea consecratio vel benedictio adhuc apud omnes eos, qui non aliam coenam, sed illam ipsam celebrant, quam Dominus instituit; ad quam verba coenæ Domini recitant, et in omnibus ad unum Christum vera fide respiciunt, et cujus veluti manibus accipiunt, quod per ministerium ministrorum Ecclesiæ accipiunt.
2. Retinere vult Dominus ritu hoc sacro in recenti memoria maximum generi mortalium præstitum beneficium, nempe quod, tradito corpore, et effuso suo sanguine, omnia nobis peccata nostra condonavit, ac a morte æterna et potestate diaboli nos redemit, jam pascit nos sua carne et potat suo sanguine, quæ vera fide spiritualiter percepta, alunt nos ad vitam æternam. Et hoc tantum beneficium renovatur toties, quoties coena Domini celebratur. Dixit enim Dominus: Hoc facite in mei commemorationem. Obsignatur item hac coena sancta, quod revera corpus Domini pro nobis traditum et sanguis ejus in remissionem peccatorum nostrorum effusus est, ne quid fides nostra vacillet.
3. Et quidem visibiliter hoc foris sacramento per ministrum repræsentatur, et veluti oculis contemplandum exponitur, quod intus in anima invisibiliter per ipsum Spiritum Sanctum præstatur. Foris offertur a ministro panis, et audiuntur voces Domini: Accipite, edite, hoc est corpus meum, accipite et dividite inter vos, bibite ex hoc omnes, hic est sanguis meus. Ergo accipiunt fideles, quod datur a ministro Domini, et edunt panem Domini, ac bibunt de poculo Domini: intus interim opera Christi per Spiritum Sanctum percipiunt etiam carnem et sanguinem Domini, et pascuntur his in vitam æternam. Etenim caro et sanguis Christi verus cibus et potus est ad vitam æternam; et Christus ipse, quatenus pro nobis traditus et Salvator noster est, illud præcipuum coenæ est, nec patimur, quicquam aliud in locum ejus substitui.
4. Ut autem rectius et perspicacius intelligatur, quo modo caro et sanguis Christi sint cibus et potus fidelium, percipianturque a fidelibus ad vitam æternam, paucula hæc adjiciemus. Manducatio non est unius generis. Est enim manducatio corporalis, qua cibus in os percipitur ab homine, dentibus atteritur et in ventrem deglutitur. Hoc manducationis genere intellexerunt olim Capernaitæ sibi manducandam carnem Domini, sed refutantur ab ipso, Joann. cap. vi. Nam ut caro Christi corporaliter manducari non potest citra flagitium aut truculentiam, ita non est cibus ventris. Id quod omnes fateri coguntur. Improbamus canonem in decretis itaque pontificum: Ego Berengarius, etc. (De Consecratione, Distinct. 2). Neque enim credidit vetustas pia, neque nos credimus, corpus Christi manducari ore corporis corporaliter vel essentialiter.
5. Est et spirituals manducatio corporis Christi, non ea quidem, qua existimemus cibum mutari in spiritum, sed qua, manente in sua essentia et proprietate corpore et sanguine Domini, ea nobis communicantur spiritualiter, utique non corporali modo, sed spirituali, per Spiritum Sanctum, qui videlicet ea, quæ per carnem et sanguinem Domini pro nobis in mortem tradita parata sunt, ipsam, inquam, remissionem peccatorum, liberationem et vitam æternam, applicat et confert nobis, ita ut Christus in nobis vivat et nos in ipso vivamus, efficitque, ut ipsum, quo talis fit cibus et potus spiritualis noster, id est, vita nostra, vera fide percipiamus.
6. Sicut enim cibus et potus corporalis corpora nostra non tantum reficiunt ac roborant, sed et in vita conservant: ita et caro Christi tradita pro nobis, et sanguis ejus effusus pro nobis, non tantum reficiunt et roborant animas nostras, sed etiam in vita conservant, non quatenus quidem corporaliter eduntur et bibuntur, sed quatenus spiritualiter nobis a Spiritu Dei communicantur, dicente Domino: Et panis, quem ego dabo, caro mea est, quam dabo pro mundi vita. Item: Caro (nimirum corporaliter manducato) non prodest quidquam, spiritus est, qui vivificat. Et: Verba, quæ loquor vobis, spiritus et vita sunt (, ). Et sicut oportet cibum in nosmetipsos edendo recipere, ut operetur in nobis, suamque in nobis efficaciam exserat, cum extra nos positus nihil nobis prosit: ita necesse est, nos fide Christum recipere, ut noster fiat, vivatque in nobis et nos in ipso. Dicit enim: Ego sum panis vitæ. Qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet unquam. Item: Qui ederit me, vivet et ipse propter me: ac manet in me et ego in ipso (, ).
7. Ex quibus omnibus claret, nos per spiritualem cibum minime intelligere imaginarium, nescio quem, cibum, sed ipsum Domini corpus pro nobis traditum, quod tamen percipiatur a fidelibus, non corporaliter, sed spiritualiter per fidem. In qua re sequimur per omnia doctrinam ipsius Salvatoris Christi Domini apud Et hic esus carnis et potus sanguinis Domini ita est necessarius ad salutem, ut sine ipso nullus servari possit. Fit autem hic esus et potus spiritualis etiam extra Domini coenam, et quoties, aut ubicunque homo in Christum crediderit. Quo fortassis illud Augustini pertinet: quid paras dentem et ventrem? crede, et manducasti.
8. Præter superiorem manducationem spiritualem est et sacramentalis manducatio corporis Domini, qua fidelis non tantum spiritualiter et interne participat vero corpore et sanguine Domini, sed foris etiam accedendo ad mensam Domini accipit visibile corporis et sanguinis Domini sacramentum. Prius quidem, dum credidit fidelis, vivificum alimentum percepit, et ipso fruitur adhuc, sed ideo, dum nunc sacramentum quoque accipit, non nihil accipit. Nam in continuatione communicationis corporis et sanguinis Domini pergit, adeoque magis magisque incenditur et crescit fides, ac spirituali alimonia reficitur. Dum enim vivimus, fides continuas habet accessiones. Et qui foris vera fide sacramentum percipit, idem ille non signum duntaxat percipit, sed re ipsa quoque, ut diximus, fruitur. Præterea idem ille institutioni et mandato Domini obedit, lætoque animo gratias pro redemptione sua totiusque generis humani agit, ac fidelem mortis Dominicæ memoriam peragit, atque coram Ecclesia, cujus corporis membrum sit, attestatur; obsignatur item percipientibus sacramentum, quod corpus Domini non tantum in genere pro hominibus sit traditum, et sanguis ejus effusus, sed peculiariter pro quovis fideli communicante, cujus cibus et potus sit ad vitam æternam.
9. Cæterum qui nulla cum fide ad hanc sacram Domini mensam accedit, Sacramento duntaxat communicat, et rem sacramenti, unde est vita et salus, non percipit. Et tales indigne edunt de mensa Domini. Qui autem indigne edunt de pane Domini et de poculo ejus bibunt, rei fiunt corporis et sanguinis Domini, et ad judicium sibi edunt et bibunt. Nam cum vera fide non accedant, mortem Christi contumelia adficiunt, et ideo damnationem sibi ipsis edunt et bibunt.
10. Ergo corpus Domini et sanguinem ejus cum pane et vino non ita conjungimus, ut panem ipsum dicamus esse corpus Christi, nisi ratione sacramentali, aut sub pane corporaliter latitare corpus Christi: ut etiam sub speciebus panis adorari debeat, aut quicunque signum percipiat, idem et rem percipiat ipsam. Corpus Christi in coelis est ad dextram Patris. Sursum ergo elevanda sunt corda, et non defigenda in panem, nec adorandus Dominus in pane. Et tamen non est absens Ecclesiæ suæ celebranti coenam Dominus. Sol absens a nobis in coelo, nihilominus efficaciter præsens est nobis: quanto magis sol justitiæ Christus, corpore in coelis absens nobis, præsens est nobis, non corporaliter quidem, sed spiritualiter per vivificam operationem, et ut ipse se nobis præsentem futurum exposuit in ultima coena (, xv., xvi.). Unde consequens est, nos non habere coenam sine Christo, interim tamen habere coenam incruentam et mysticam, sicuti universa nuncupavit vetustas.
11. Admonemur præterea celebratione coenæ Dominicæ, ut memores simus, cujus corporis membra facti simus, et idcirco concordes simus cum omnibus fratribus, ut sancte vivamus, et non polluamus nos flagitiis et peregrinis religionibus. sed in vera fide in finem usque vitæ perseverantes, studeamus excellere sanctimonia vitæ. Decet ergo, ut accessuri ad coenam, prius nos ipsos juxta præceptum Apostoli probemus, imprimis quali simus fide præditi, an credamus, Christum venisse, servandis peccatoribus et ad poenitentiam vocandis, et an quisque credat, se in horum esse numero, qui per Christum liberati servantur, et an mutare vitam pravam instituerit, ac vivere sancte, perse verareque, auxiliante Domino, in vera religione et in concordia cum fratribus, dignasque Deo pro liberatione agere gratias, etc.
12. Ritum, modum vel formam coenæ, illam existimamus esse simplicissimam et præstantissimam, quæ proxime accedit ad primam Domini institutionem et apostolicam doctrinam: quæ videlicet constat annuntiatione verbi Dei, precibus piis, ipsa actione dominica et repetitione ejus, manducatione corporis et potu sanguinis domini, memoria item mortis dominicæ salubri, et gratiarum actione fideli, nec non sancta consociatione in corporis ecclesiastici unionem. Improbamus itaque illos, qui alteram speciem, poculum, inquam, domini, fidelibus subtraxerunt. Graviter enim hi peccant contra institutionem domini, dicentis: Bibite ex hoc omnes: Id quod ad panem, non ita expresse dixit.
13. Missa qualis aliquando apud veteres fuerit, tolerabilis an intolerabilis, modo non disputamus; hoc autem libere dicimus, missam, quæ hodie in usu est per universam Romanam Ecclesiam, plurimas et justissimas quidem ob causas in ecclesiis nostris esse abrogatam, quas sigillatim ob brevitatem nunc non commemoramus. Certe approbare non potuimus, quod ex actione salubri, spectaculum inane est factum, quod item facta est meritoria, vel celebrata pro pretio, quodque in ea sacerdos dicitur conficere ipsum Domini corpus, et hoc offerre realiter pro remissione peccatorum vivorum et mortuorum, adde et in honorem et celebrationem, vel memoriam sanctorum in coelis, etc.
CAP. XXII.
De Coetibus Sacris et Ecclesiasticis.
1. Tametsi omnibus sacras literas privatim legere domi, et instruendo ædificare mutuum in vera religione liceat; ut tamen legitime adnuncietur verbum Dei populo, et preces ac supplicationes fiant publice, sacramenta item celebrentur legitime, et collecta Ecclesiæ fiat in pauperes et omnes Ecclesiæ necessarios sumtus faciendos, aut usus sustentandos, necessarii sunt omnino coetus sacri, vel ecclesiastici fidelium conventus. Constat enim, in Ecclesia Apostolica et primitiva hujusmodi coetus esse ab omnibus piis frequentatos.
2. Quotquot hos aspernantur, et ab his sese segregant, religionem veram contemnunt, urgendique sunt a pastoribus et piis magistratibus, ne contumacius se segregare, et coetus sacros aversari pergant. Sint vero coetus ecclesiastici non occulti et obscuri, sed publici atque frequentes, nisi, persecutio hostium Christi et Ecclesiæ non sinat esse publicos. Scimus enim, quales fuerint quondam primitivæ Ecclesiæ coetus in abditis locis, sub tyrannide Romanorum principum.
3. Sint autem loca, in quibus coëunt fideles, honesta et Ecclesiæ Dei per omnia commoda. Deligantur ergo ædes amplæ, aut templa. Repurgentur tamen ab iis rebus omnibus, quæ Ecclesiam non decent. Instruantur autem omnia pro decoro, necessitate et honestate pia, ne quid desit, quod requiritur ad ritus et usus Ecclesiæ necessarios.
4. Sicut autem credimus, Deum non habitare in templis manu factis, ita propter verbum Dei et usus sacros scimus, loca Deo cultuique ejus dedicata non esse profana sed sacra, et qui in his versantur, reverenter et modeste conversari debere, utpote qui sint in loco sacro, coram Dei conspectu et sanctorum angelorum ejus. Longe itaque a templis et oratoriis Christianorum repellendus, est omnis vestium luxus, omnis superbia, et omnia, quæ humilitatem, disciplinam et modestiam dedecent christianam. Ac verus templorum ornatus non constat ebore, auro et gemmis, sed frugalitate, pietate, virtutibusque eorum, qui versantur in templo. Omnia autem decenter et ordine fiant in Ecclesia, omnia denique fiant ad ædificationem. Taceant ergo omnes peregrinæ linguæ in coetibus sacris. Omnia proponantur lingua vulgari, et quæ eo in loco ab hominibus in coetu intelligatur.
CAP. XXIII.
De Precibus Ecclesiæ, Cantu et Horis Canonicis.
1. Licet sane privatim precari quavis lingua quam quis intelligat, sed publicæ preces in sacris coetibus vulgari lingua vel omnibus cognita fieri debent. Oratio fidelium omnis per solum Christi interventum soli Deo fundatur ex fide et caritate. Divos coelites invocare, aut his uti pro intercessoribus, prohibet sacerdotium Christi Domini et vera religio. Orandum est autem pro magistratu, pro regibus aut omnibus in eminentia constitutis, pro ministris Ecclesiæ et omnibus necessitatibus ecclesiarum. In calamitatibus vero et potissimum Ecclesiæ, absque intermissione, et privatim et publice precandum est.
2. Sponte item precandum est, non coacte, neque pro ullo pretio. Neque decet orationem superstitiose adstrictam esse loco, quasi alibi non liceat, nisi in templo precari. Neque oportet preces publicas, quoad formam et tempus, in omnibus ecclesiis esse pares. Libertate enim sua utantur Ecclesiæ quælibet. Socrates in historia, In omnibus, ubique regionibus, inquit, non poteris invenire duas ecclesias, quæ orando plene consentiant. Hujusmodi discrepantiæ autores eos esse puto, qui singulis temporibus ecclesiis præfuerunt. Si tamen sunt congruentes, maximopere commendandum id et aliis imitandum videtur.
3. Sed et modum esse decet, ut in re quavis, ita et in precibus publicis, ne nimis sint prolixæ et molestæ. Cedant ergo potiores partes in coetibus sacris doctrinæ evangelicæ, caveaturque, ne nimis prolixis precibus fatigetur in coetu populus, ut cum audienda est prædicatio Evangelii, vel egredi ex coetu, vel hunc in universum solvi cupiant defatigati. Talibus in concione nimis videtur prolixum esse, quod alias succinctum est satis. Nam et concionatores modum tenere decet.
4. Sic et cantus in coetu sacro est moderandus, ubi is est in usu. Cantus, quem Gregorianum nuncupant, plurima habet absurda: unde rejectus est merito a nostris et pluribus ecclesiis. Si ecclesiæ sunt, quæ orationem fidelem legitimamque habent, cantum autem nullum habent, condemnari non debent. Non enim canendi commoditatem omnes habent ecclesiæ. Ac certum est ex testimoniis vetustatis, ut cantus usum fuisse vetustissimum in orientalibus ecclesiis, ita sero tandem receptum esse ab occidentalibus.
5. Horas canonicas, id est, preces ad certas in die horas compositas, a Papistis cantatas aut recitatas, nescivit vetustas: quod ex ipsis horarum lectionibus et argumentis pluribus demonstrari potest. Sed et absurda non pauca habent, ut nihil dicam aliud, proinde omittuntur recte ab ecclesiis substituentibus in locum ipsarum res salutares Ecclesiæ Dei universæ.
CAP. XXIV.
De Feriis, Jejuniis, Ciborumque Delectu. [Conf. Aug., De Abus. 5.]
1. Quamquam religio tempori non alligetur, non potest tamen absque justa temporis distinctione vel ordinatione plantari et exerceri. Deligit ergo quævis ecclesia sibi tempus certum ad preces publicas et Evangelii prædicationem, nec non sacramentorum celebrationem. Non licet autem cuivis pro suo arbitrio Ecclesiæ ordinationem hanc convellere. Ac nisi otium justum concedatur religionis externæ exercitio, abstrahuntur certe ab eo negotiis suis homines.
2. Unde videmus in ecclesiis vetustis, non tantum certas fuisse horas in septimana constitutas coetibus, sed ipsam diem dominicam ab ipsis Apostolorum temporibus, iisdem sacroque otio fuisse consecratam: quod etiam nunc recte propter cultum et caritatem, ab ecclesiis nostris custoditur. Observationi Judaicæ et superstitionibus nihil hic permittimus. Neque enim alteram diem altera sanctiorem esse credimus, neque otium Deo per se probari existimamus, sed et dominicam non sabbatum libera observatione celebramus.
3. Præterea si ecclesiæ pro Christiana libertate memoriam dominicæ nativitatis, circumcisionis, passionis et resurrectionis, ascensionis item in coelum, et missionis Sancti Spiritus in discipulos religiose celebrent, maximopere approbamus. Festa vero hominibus aut divis instituta non probamus. Et sane pertinent feriæ ad tabulam legis primam, et sunt solius Dei: denique habent feriæ divis institutæ et a nobis abrogatæ, absurda, inutilia, minimeque toleranda plurima. Interim fatemur non inutiliter sanctorum memoriam, suo loco et tempore in sacris concionibus populo commendari, et omnibus sancta exempla sanctorum imitanda proponi.
4. Quanto vero gravius accusat Christi Ecclesia crapulam, ebrietatem, et omnem libidinem ac intemperantiam, tanto vehementius commendat nobis jejunium Christianum. Est enim jejunium aliud nihil, quam abstinentia et temperantia piorum, disciplina item, custodia, et castigatio carnis nostræ, pro necessitate præsenti suscepta, qua humiliamur coram Deo, et carni sua fomenta detrahimus, quo facilius libentiusque spiritui pareat. Proinde non jejunant, qui istorum nullam rationem habent, sed jejunare se credunt, si semel in die farciant ventrem, et certo vel præscripto tempore a certis abstineant cibis, existimantes, hoc opere operato se Deo placere et bonum opus facere. Jejunium est adminiculum orationis sanctorum ac virtutum omnium. Non placuit Deo (ut videre est in Prophetarum libris), jejunium, quo a cibo non a sceleribus jejunabant Judæi.
5. Est autem publicum jejunium, et privatum. Celebrarunt olim jejunia publica calamitosis temporibus rebusque Ecclesiæ afflictis. Abstinebant in universum a cibo ad vesperam usque. Totum autem hoc tempus impendebant precibus sacris cultuique Dei et poenitentiæ. Parum hæc abfuerunt a luctu: et frequens fit horum mentio in Prophetis, præcipue apud Joëlem (cap. ii.). Celebrari debet hujusmodi jejunium etiam hodie in rebus Ecclesiæ difficilibus. Privata jejunia suscipiuntur abs quovis nostrum, prout quisque senserit detrahi spiritui. Hactenus enim fomenta carni detrahit.
6. Omnia jejunia proficisci debent ex libero, spontaneoque spiritu et vere humiliato, nec composita esse ad plausum vel gratiam hominum consequendam, multo minus eo, ut per ipsa velit homo justitiam demereri. Jejunet autem in hunc finem quilibet, ut fomenta carni detrahat, et ferventius Deo inserviat.
7. Quadragesimale jejunium vetustatis habet testimonia, sed nulla ex literis Apostolicis: ergo non debet, nec potest imponi fidelibus. Certum est, quondam varias fuisse jejuniorum formas vel consuetudines. Unde Irenæus, scriptor vetustissimus, Quidam, inquit, putant uno tantum die observari debere jejunium, alii duobus, alii vero pluribus, nonnulli etiam quadraginta diebus. Quæ varietas observantiæ, non nostris nunc demum temporibus coepit, sed multo ante noe, ex illis, ut opinor, qui non simpliciter, quod ab initio traditum est, tenentes, in alium morem, vel per negligentiam, vel per imperitiam postmodum decidere. Sed et Socrates historicus, Quia lectio nulla, inquit, de hoc invenitur antiqua, puto, Apostolos hoc singulorum reliquisse sententiæ, ut unusquisque operetur, non timore et necessitate, quod bonum est.
8. Jam vero, quoad delectum ciborum attinet, in jejuniis arbitramur omne id detrahendum esse carni, unde redditur ferocior, et quo delectatur impensius, unde existunt fomenta carni, sive pisces sint, sive carnes, sive aromata, delitiæve aut præstantia vina. Alioqui scimus, creaturas Dei omnes conditas esse in usus et servitia hominum. Omnia, quæ condidit Deus, bona sunt (), et citra delectum, cum timore Dei et justa moderatione usurpanda. Apostolus enim, Omnia, inquit, mundis munda sunt (). Item: Omne, quod in macello venditur, edite, nihil interrogantes propter conscientiam (). Idem Apostolus nominat doctrinam eorum, qui jubent abstinere a cibis, doctrinam dæmoniorum. Cibos enim creasse Deum ad sumendum cum gratiarum actione fidelibus, et his, qui cognoverunt veritatem, quod quidquid creavit Deus, bonum sit, et nihil rejiciendum, si sumatur cum gratiarum actione, etc. (, , ). Idem ad Colossenses reprobat eos, qui nimia abstinentia, sibi comparare volunt existimationem sanctitatis (, ). Nos itaque in universum reprobamus Tatianos et Encratitas, omnes denique Eustathii discipulos, contra quos congregata est Gangrensis synodus.
CAP. XXV.
De Catechesi, et Ægrotantium Consolatione vel Visitatione.
1. Dominus veteri suo populo injunxit, maximam curam ut impenderent ab infantia recte instituendæ juventuti, adeoque mandavit diserte in lege sua, erudirent et sacramentorum mysteria interpretarentur. Cum autem ex Evangelicis et Apostolicis literis constet, Deum non minorem rationem habere novi sui populi pubis, cum palam testetur et dicat, Sinite pueros venire ad me, talium enim est regnum coelorum (Marc. x. 14), consultissime faciunt ecclesiarum pastores, qui juventutem mature et diligenter catechisant, prima fidei fundamenta jacientes, ac rudimenta religionis nostræ fideliter docentes, explicando decalogum mandatorum Dei, symbolum item Apostolorum, orationem quoque dominicam, et sacramentorum rationem, cum aliis ejus generis primis principiis, et religionis nostræ capitibus præcipuis. Fidem vero et diligentiam hic suam in adducendis ad catechismum liberis præstet Ecclesia, cupiens et gaudens liberos suos recte institui.
2. Cum vero nunquam gravioribus tentationibus expositi sunt homines, quam dum infirmitatibus exercentur aut ægrotant, morbis cum animi tum corporis fracti, nunquam sane convenit pastores ecclesiarum saluti sui gregis invigilare accuratius, quam in hujusmodi morbis et infirmitatibus. Visitent ergo mature ægrotantes, vocentur item mature ab ægrotantibus, siquidem res ipsa postulaverit: consolentur autem illos, et in vera fide confirment, muniant denique contra perniciosas Satanæ suggestiones: instituant item preces apud ægrotantem domesticas, ac si necesse sit, precentur pro ægrotantis salute etiam in. coetu publico curentque, quo feliciter ex hoc seculo migret. Papisticam visitationem cum sua illa unctione extrema, diximus superius, nos non approbare, quod absurda habeat, et a scriptura canonica non approbetur.
CAP. XXVI.
De Sepultura Fidelium, Curaque pro Mortuis Gerenda, de Purgatorio, et Apparitione Spirituum.
1. Fidelium corpora, ut Spiritus Sancti templa, et quæ in ultimo die recte creduntur resurrectura, jubet scriptura honeste absque superstitione humo mandare, sed et honestam eorum, qui sancte in Domino obdormiverunt, mentionem facere, relictisque eorum, ut viduis et pupillis, omnia pietatis officia præstare: aliam non docemus pro mortuis curam gerere. Improbamus ergo maxime Cynicos, corpora mortuorum negligentes, aut quam negligentissime contemptissimeque in terram abjicientes, nunquam vel verbum bonum de defunctis facientes, aut relictos ipsorum ne tantillum quidem curantes.
2. Improbamus rursus nimis et præpostere officiosos in defunctos, qui instar Ethnicorum suos deplangunt mortuos (luctum moderatum, quem Apostolus ( ) concessit, non vituperamus, inhumanum esse judicantes, prorsus nihil dolere), et pro mortuis sacrificant, et preculas certas, non sine pretio, demurmurant, hujusmodi suis officiis liberaturi suos illos ex tormentis, quibus a morte inmersos, et inde rursus liberari posse hujusmodi næniis arbitrantur.
3. Credimus enim, fideles recta a morte corporea migrare ad Christum, ideoque viventium suffragiis aut precibus pro defunctis, denique illis suis officiis nihil indigere. Credimus item, infideles recta præcipitari in tartara, ex quibus nullus impiis aperitur, ullis viventium officiis, exitus.
4. Quod autem quidam tradunt de igne purgatorio, fidei Christianæ: Credo remissionem peccatorum et vitam æternam, purgationique plenæ per Christum, et Christi Domini hisce sententiis adversatur: Amen, amen dico vobis, qui sermonem meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non veniet, sed transivit a morte in vitam (). Item, Qui lotus est, non opus habet, nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus, et vos mundi estis ().
5. Jam quod traditur de spiritibus vel animabus mortuorum apparentibus aliquando viventibus, et petentibus ab eis officia, quibus liberentur, deputamus apparitiones eas inter ludibria, artes et deceptiones diaboli, qui, ut potest se transfigurare in angelum lucis, ita satagit fidem veram vel evertere, vel in dubium revocare. Dominus in veteri testamento vetuit veritatem sciscitari a mortuis, et ullum cum spiritibus habere commercium (, ). Epuloni vero poenis mancipato, sicut narrat veritas evangelica, negatur ad fratres suos reditus: pronunciante interim divino oraculo, atque dicente, Habent Mosen et Prophetas, audiant illos. Si Mosen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexit, credent (Luc. xvi. 31).
CAP. XXVII.
De Ritibus et Cæremoniis, et Mediis. [Conf. Aug., Art. XV.]
1. Veteri populo traditæ sunt quondam cæremoniæ, ut pædagogia quædam, iis qui sub lege veluti sub pædagogo et tutore quodam custodiebantur, sed adveniente Christo liberatore, legeque sublata, fideles sub lege amplius non sumus (), disparueruntque cæremoniæ, quas in Ecclesia Christi adeo retinere aut reparare noluerunt Apostoli, ut aperte sint testati se nullum onus velle imponere Ecclesiæ (). Proinde Judaismum videremur reducere aut restituere, si in Ecclesia Christi, ad morem veteris Ecclesiæ, cæremonias, ritusve multiplicaremus. Ideoque minime approbamus eorum sententiam, quibus visum est Ecclesiam Christi cohiberi oportere, ceu pædagogia quadam, multis variisque ritibus. Nam si populo Christiano Apostoli cæremonias vel ritus divinitus traditos imponere noluerunt, quis ergo sanæ mentis obtrudet illi adinventiones adinventas humanitus? Quanto magis accedit cumulo rituum in Ecclesia, tanto magis detrahitur non tantum libertati Christianæ, sed et Christo et ejus fidei: dum vulgus ea quærit in ritibus, quæ quæreret in solo Dei Filio Jesu Christo per fidem. Sufficiunt itaque piis pauci, moderati, simplices, nec alieni a verbo Dei ritus.
2. Quod si in ecclesiis dispares inveniuntur ritus, nemo ecclesiæ existimet ex eo esse dissidentes. Socrates, Impossibile fuerit, inquit, omnes ecclesiarum, quæ per civitates et regiones sunt, ritus conscribere. Nulla religio eosdem ritus custodit, etiamsi eandem de illis doctrinam amplectatur. Etenim, qui ejusdem sunt fidei, de ritibus inter se dissentiunt. Hæc ille. Et nos hodie ritus diversos in celebratione coenæ Domini et in aliis nonnullis rebus habentes in nostris ecclesiis, in doctrina tamen et fide non dissidemus, neque unitas societasque ecclesiarum nostrarum ea re discinditur. Semper vero ecclesiæ in hujusmodi ritibus, sicut mediis, usæ sunt libertate. Id quod nos hodie quoque facimus.
3. At cavendum interim monemus, ne inter media deputentur, ut quidem solent missam et usum imaginum in templo pro mediis reputare, quæ revera non sunt media, Indifferens (dixit ad Augustinum Hieron.) illud est, quod nec bonum nec malum est, ut sive feceris, sive non feceris, nec justitiam habeas nec injustitiam. Proinde cum adiaphora rapiuntur ad fidei confessionem, libera esse desinunt: sicuti Paulus ostendit, licitum esse carnibus vesci, si quis non submoneat, idolis esse litatas, alioqui fore illicitas, quod qui his vescitur, jam vescendo, idololatriam approbare videatur ().
CAP. XXVIII.
De Bonis Ecclesiæ.
1. Opes habet Ecclesia Christi ex munificentia principum ac liberalitate fidelium, qui facilitates suas Ecclesiæ donarunt. Opus enim habet Ecclesia facultatibus, et habuit ab antiquo facultates ad res Ecclesiæ necessarias sustinendas. Ac verus usus opum Ecclesiæ quondam fuit, et nunc est, conservare doctrinam in scholis, et coetibus sacris, cum universo cultu, ritibus et ædificio sacro, conservare denique doctores, discipulos atque ministros, cum rebus aliis necessariis, et imprimis pauperibus juvandis atque alendis. Deligantur autem viri timentes Deum, prudentes, et in oeconomia insignes, qui legitime bona dispensent ecclesiastica.
2. Si vero opes Ecclesiæ per injuriam temporis, et quorundam audaciam, inscitiam, ant avaritiam translatæ sunt in abusum, reducantur a viris piis et prudentibus ad sanctum usum. Neque enim connivendum est ad abusum maxime sacrilegum. Docemus itaque reformandas esse scholas et collegia corrupta in doctrina, in cultu, et in moribus, ordinandamque esse pie, bona fide, atque prudenter pauperum subventionem.
CAP. XXIX.
De Coelibatu, Conjugio, et OEconomia. [Conf. Aug., De Abus. 2.]
1. Qui coelitus donum habent coelibatus, ita ut ex corde, vel toto animo, puri sint ac continentes, nec urantur graviter, serviant in ea vocatione Domino, donec senserint se divino munere præditos, et ne efferant se cæteris, sed serviant Domino assidue, in simplicitate et humilitate. Aptiores autem hi sunt curandis rebus divinis, quam qui privatis familiæ negotiis distrahuntur. Quod si adempto rursus dono, ustionem senserint durabilem, meminerint verbi Apostolici: Melius est nubere, quam uri ().
2. Conjugium enim (incontinentiæ medicina et continentia ipsa est) institutum est ab ipso Domino Deo, qui ei liberalissime benedixit, ac virum ac foeminam inseparabiliter sibi mutuum adhærere, et una in summa dilectione, concordiaque vivere voluit (). Unde scimus Apostolum dixisse: Honorabile est conjugium inter omnes et cubile impollutum (). Et iterum: Si virgo nupserit, non peccavit (). Damnamus ergo polygamiam, et eos, qui secundas damnant nuptias. Docemus, contrahenda esse conjugia legitime in timore Domini, et non contra leges, prohibentes aliquot in conjugio gradus, ne incestæ fiant nuptiæ. Contrahantur cum consensu parentum, aut qui sunt loco parentum, ac in illum maxime finem, ad quem Dominus conjugia instituit et confirmentur publice in templo cum precatione et benedictione. Colantur denique sancte, cum maxima conjugum fide, pietate et dilectione, nec non puritate. Caveantur itaque rixæ, dissidia, libidines et adulteria. Constituantur legitima in Ecclesia judicia, et judices sancti, qui tueantur conjugia, et omnem impudicitiam impudentiamque coërceant, et apud quos controversiæ matrimoniales transigantur.
3. Educentur quoque liberi a parentibus, in timore Domini: provideant item parentes liberis, memores Apostolicæ sententiæ: Qui suis non prospicit, fidem abnegavit, et infideli est deterior (). Imprimis autem doceant suos, quibus sese alant, artes honestas, abstrahant ab otio, et veram in his omnibus fiduciam in Deum inserant, ne diffidentia ant securitate nimia aut avaritia foeda diffluant, nec ad ullum fructum perveniant.
4. Estque certissimum opera illa, quæ in vera fide fiunt a parentibus, per conjugii officia et oeconomiam, esse coram Deo sancta et vere bona opera, et placere hæc Deo non minus, quam preces, jejunia, atque eleemosynas. Sic enim docuit et Apostolus in epistolis suis, præcipue vero ad Tim. et Titum. Numeramus autem cum eodem Apostolo inter dogmata Satanica illorum doctrinam, qui matrimonium prohibent, aut palam vituperant, vel oblique perstringunt, quasi non sanctum vel mundum sit.
5. Execramur autem coelibatum immundum, libidines et fornicationes tectas et apertas hypocritarum, simulantium continentiam, cum omnium sint incontinentissimi. Hos omnes judicabit Deus. Divitias, et divites, si pii sunt et recte utantur divitiis, non reprobamus. Reprobamus autem sectam Apostolicorum, etc.
CAP. XXX.
De Magistratu. [Conf. Aug., Art. XVI.]
1. Magistratus omnis generis ab ipso Deo est institutus ad generis humani pacem ac tranquillitatem, ac ita, ut primum in mundo locum obtineat. Si hic sit adversarius Ecclesiæ, et impedire et obturbare potest plurimum. Si autem sit amicus, adeoque membrum Ecclesiæ, utilissimum excellentissimumque membrum est Ecclesiæ, quod ei permultum prodesse, eam denique peroptime juvare potest.
2. Ejus officium præcipuum est, pacem et tranquillitatem publicam procurare et conservare. Quod sane nunquam fecerit felicius, quam cum fuerit vere timens Dei ac religiosus, qui videlicet ad exemplum sanctissimorum regum principumque populi Domini, veritatis prædicationem et fidem sinceram promoverit, mendacia et superstitionem omnem cum omni impietate et idololatria exciderit ecclesiamque Dei defenderit. Equidem docemus religionis curam imprimis pertinere ad magistratum sanctum.
3. Teneat ergo ipse in manibus verbum Dei, et ne huic contrarium doceatur, procuret, bonis item legibus ad verbum Dei compositis moderetur populum, sibi a Deo creditum, eundemque in disciplina, officio, obedientiaque contineat. Judicia exerceat juste judicando, ne respiciat personam, aut munera accipiat; viduas, pupillos et afflictos asserat, injustos, impostores et violentos coërceat atque adeo et exscindat. Neque enim frustra accepit a Deo gladium (). Stringat ergo hunc Dei gladium in omnes maleficos, seditiosos, latrones vel homicidas, oppressores, blasphemos, perjuros et in omnes eos, quos Deus punire ac etiam cædere jussit. Coërceat et hæreticos (qui vere hæretici sunt) incorrigibiles, Dei majestatem blasphemare et Ecclesiam Dei conturbare, adeoque perdere non desinentes.
4. Quod si necesse sit, etiam bello populi conservare salutem, bellum, in nomine Dei suscipiat, modo prius pacem modis omnibus quæsierit, nec aliter nisi bello suos servare possit. Et dum hæc ex fide facit magistratus, illis ipsis operibus, ut vere bonis, Deo inservit, ac benedictionem a Domino accipit. Damnamus Anabaptistas, qui, ut Christianum negant fungi posse officio magistratus, ita etiam negant, quemquam a magistratu juste occidi, aut magistratum bellum gerere posse, aut juramenta magistratui præstanda esse, etc.
5. Sicut enim Deus salutem populi sui operari vult per magistratum, quem mundo veluti patrem dedit: ita subditi omnes, hoc Dei beneficium in magistratu agnoscere jubentur. Honorent ergo et revereantur magistratum, tanquam Dei ministrum: ament eum, faveant ei, et orent pro illo, tanquam pro Patre: obediant item omnibus ejus justis et æquis mandatis: denique pendant vectigalia atque tributa, et quæ hujus generis debita sunt, fideliter atque libenter. Et si salus publica patriæ vel justitia requirat, et magistratus ex necessitate bellum suscipiat, deponant etiam vitam, et fundant sanguinem pro salute publica magistratusque, et quidem in Dei nomine, libenter, fortiter et alacriter. Qui enim magistratui se opponit, iram Dei gravem in se provocat.
Damnamus itaque omnes magistratus contemptores, rebelles, reipublicæ hostes, et seditiosos nebulones, denique omnes, quotquot officia debita præstare, vel palam, vel arte renuunt.
Oramus Deum Patrem nostrum in coelis clementissimum, ut principibus populi, nobis quoque et universo populo suo benedicat, per Jesum Christum, Dominum et Servatorem nostrum unicum, cui laus et gloria ac gratiarum actio in secula seculorum. Amen.
Page facsimile
Frage 1. Question 1. Was ist dein einiger Trost im Leben und im Sterben? What is thy only comfort in life and in death? Antwort. Answer. Daß ich mit Leib und Seele, beides im Leben und im Sterben, nicht mein, sondern meines getreuen Heilandes Jesu Christi eigen bin, der mit seinem That I, with body and soul, both in life and in death, am not my own, but belong to my faithful Saviour Jesus Christ, who with his
theuren Blute für alle meine Sünden vollkommen bezahlet, und mich aus aller Gewalt des Teufels erlöset hat; und also bewahret, daß ohne den Willen meines Vaters im Himmel kein Haar von meinem Haupte kann fallen, ja auch mir alles zu meiner Seligkeit dienen muß. Darum er mich auch durch seinen heiligen Geist des ewigen Lebens versichert, und ihm forthin zu leben von Herzen willig und bereit macht. precious blood has fully satisfied for all my sins, and redeemed me from all the power of the devil; and so preserves me that without the will of my Father in heaven not a hair can fall from my head; yea, that all things must work together for my salvation. Wherefore, by his Holy Spirit, he also assures me of eternal life, and makes me heartily willing and ready henceforth to live unto him. Frage 2. Question 2. Wie viele Stücke sind dir nöthig zu wissen, daß du in diesem Troste seliglich leben und sterben mögest? How many things are necessary for thee to know, that thou in this comfort mayest live and die happily? Antwort. Answer. Drei Stücke: Erstlich, wie groß meine Sünde und Elend seien. Zum Andern, wie ich von allen meinen Sünden und Elend erlöset werde. Und zum Dritten, wie ich Gott für solche Erlösung soll dankbar sein. Three things: First, the greatness of my sin and misery. Second, how I am redeemed from all my sins and misery. Third, how I am to be thankful to God for such redemption. Der erste Theil. THE FIRST PART. Von des Menschen Elend. OF MAN'S MISERY. Frage 3. Question 3. Woher erkennest du dein Elend? Whence knowest thou thy misery? Antwort. Answer. Aus dem Gesetz Gottes. Out of the Law of God. Frage 4. Question 4. Was erfordert denn das göttliche Gesetz von uns? What does the Law of God require of us? Antwort. Answer. Dieß lehret uns Christus in einer This Christ teaches us in sum,
Summa, Matthäi am 22sten: Du sollst lieben Gott, deinen Herrn, von ganzem Herzen, von ganzer Seele, von ganzem Gemüth und allen Kräften: dieß ist das vornehmste und größte Gebot. Das andere aber ist dem gleich: Du sollst deinen Nächsten lieben als dich selbst.—In diesen zweien Geboten hanget das ganze Gesetz und die Propheten. Matt 22: Thou shalt love the Lord thy God with all thy heart, and with all thy soul, and with all thy mind, and with all thy strength. This is the first and great commandmen; and the second is like unto it: Thou shalt love thy neighbor as thyself.—On these two commandments hang all the law and the prophets. Frage 5. Question 5. Kannst du dieß Alles vollkommen halten? Canst thou keep all this perfectly? Antwort. Answer. Nein: denn ich bin von Natur geneigt, Gott und meinen Nächsten zu hassen. No; for I am by nature prone to hate God and my neighbor. Frage 6. Question 6. Hat denn Gott den Menschen also böse und verkehrt erschaffen? Did God create man thus wicked and perverse? Antwort. Answer. Nein: sondern Gott hat den Menschen gut und nach seinem Ebenbild erschaffen, das ist, in wahrhaftiger Gerechtigkeit und Heiligkeit; auf daß er Gott seinen Schöpfer recht erkenne, und von Herzen liebe, und in ewiger Seligkeit mit ihm lebe,180 Ihn zu loben und zu preisen. No; but God created man good, and after his own image—that is, in righteousness and true holiness; that he might rightly know God his Creator, heartily love him, and live with him in eternal blessedness, to praise and glorify him. Frage 7. Question 7. Woher kommt denn solche verderbte Art des Menschen? Whence, then, comes this depraved nature of man? Antwort. Answer. Aus dem Fall und Ungehorsam unserer From the fall and disobedience
ersten Eltern, Adam und Eva, im Paradies, da unsere Natur also vergiftet worden, daß wir Alle in Sünden empfangen und geboren werden. of our first parents, Adam and Eve, in Paradise, whereby our nature became so corrupt that we are all conceived and born in sin. Frage 8. Question 8. Sind wir aber dermaßen verderbt, daß wir ganz und gar untüchtig sind zu einigem Guten und geneigt zu allem Bösen? But are we so far depraved that we are wholly unapt to any good, and prone to all evil? Antwort. Answer. Ja: es sei denn, daß wir durch den Geist Gottes wiedergeboren werden. Yes; unless we are born again by the Spirit of God. Frage 9. Question 9. Thut denn Gott dem Menschen nicht Unrecht, daß er in seinem Gesetz von ihm fordert, was er nicht thun kann? Does not God, then, wrong man by requiring of him in his law that which he can not perform? Antwort. Answer. Nein: denn Gott hat den Menschen also erschaffen, daß er es konnte thun. Der Mensch aber hat sich und alle seine Nachkommen, aus Anstiftung des Teufels, durch muthwilligen Ungehorsam derselbigen Gaben beraubet. No; for God so made man that he could perform it; but man, through the instigation of the devil, by willful disobedience deprived himself and all his posterity of this power. Frage 10. Question 10. Will Gott solchen Ungehorsam und Abfall ungestraft lassen hingehen? Will God suffer such disobedience and apostasy to go unpunished? Antwort. Answer. Mit nichten: sondern Er zürnet schrecklich, beides über angeborne und wirkliche Sünden, und will sie aus gerechtem Urtheil zeitlich und ewig strafen, wie Er gesprochen hat: Verflucht sei jedermann, der nicht bleibet in allem dem, das geschrieben stehet im Buch des Gesetzes, daß er's thue. By no means; but he is terribly displeased with our inborn as well as actual sins, and will punish them in just judgment in time and eternity, as he has declared: Cursed is every one that continueth not in all things which are written in the book of the law, to do them.
Frage 11. Question 11. Ist denn Gott nicht auch barmherzig? Is, then, God not also merciful? Antwort. Answer. Gott ist wohl barmherzig, Er ist aber auch gerecht. Derhalben erfordert seine Gerechtigkeit, daß die Sünde, welche wider die allerhöchste Majestät Gottes begangen ist, auch mit der höchsten, das ist, der ewigen Strafe, an Leib und Seele gestraft werde. God is indeed merciful, but he is likewise just; wherefore his justice requires that sin, which is committed against the most high majesty of God, be also punished with extreme, that is, with everlasting punishment both of body and soul. Der andere [zweite] Theil. THE SECOND PART. Von des Menschen Erlösung. OF MAN'S REDEMPTION. Frage 12. Question 12. Dieweil wir denn nach dem gerechten Urtheil Gottes zeitliche und ewige Strafe verdienet haben: wie möchten wir dieser Strafe entgehen, und wiederum zu Gnaden kommen? Since, then, by the righteous judgment of God we deserve temporal and eternal punishment, what is required that we may escape this punishment and be again received into favor? Antwort. Answer. Gott will, daß seiner Gerechtigkeit genug geschehe; deßwegen müssen wir derselben entweder durch uns selbst, oder durch einen Andern vollkommene Bezahlung thun. God wills that his justice be satisfied; therefore must we make full satisfaction to the same, either by ourselves or by another. Frage 13. Question 13. Können wir aber durch uns selbst Bezahlung thun? Can we ourselves make this satisfaction? Antwort. Answer. Mit nichten: sondern wir machen auch die Schuld noch täglich größer. By no means; on the contrary, we daily increase our guilt. Frage 14. Question 14. Kann aber irgend eine bloße Creatur für uns bezahlen? Can any mere creature make satisfaction for us? Antwort. Answer. Nein: denn erstlich will Gott an keiner andern Creatur strafen, was der None; for, first, God will not punish, in any other creature, that
Mensch verschuldet hat. Zum andern, so kann auch keine bloße Creatur die Last des ewigen Zornes Gottes wider die Sünde ertragen, und andere davon erlösen. of which man has made himself guilty; and, further, no mere creature can sustain the burden of God's eternal wrath against sin, and redeem others therefrom. Frage 15. Question 15. Was müssen wir denn für einen Mittler und Erlöser suchen? What manner of mediator and redeemer, then, must we seek? Antwort. Answer. Einen solchen, der ein wahrer und gerechter Mensch, und doch stärker denn alle Creaturen, das ist, zugleich wahrer Gott sei. One who is a true and sinless man, and yet more powerful than all creatures; that is, one who is at the same time true God. Frage 16. Question 16. Warum muß Er ein wahrer und gerechter Mensch sein? Why must he be a true and sinless man? Antwort. Answer. Darum, weil die Gerechtigkeit Gottes erfordert, daß die menschliche Natur, die gesündiget hat, für die Sünde bezahle, aber Einer, der selbst ein Sünder wäre, nicht könnte für Andere bezahlen. Because the justice of God requires that the same human nature which has sinned should make satisfaction for sin; but no man, being himself a sinner, could satisfy for others. Frage 17. Question 17. Warum muß Er zugleich wahrer Gott sein? Why must he be at the same time true God? Antwort. Answer. Daß er aus Kraft seiner Gottheit die Last des Zornes Gottes an seiner Menschheit ertragen, und uns die Gerechtigkeit und das Leben erwerben und wieder geben möchte. That by the power of his Godhead he might bear, in his manhood, the burden of God's wrath, and so obtain for and restore to us righteousness and life. Frage 18. Question 18. Wer ist aber derselbe Mittler, der zugleich wahrer Gott und ein wahrer gerechter Mensch ist? But who, now, is that mediator, who is at the same time true God and a true, sinless man? Antwort. Answer. Unser Herr Jesus Christus, der Our Lord Jesus Christ, who is
Notes
Philip Schaff, The Creeds of Christendom, Volume 3: The Evangelical Protestant Creeds (1877). Public domain. Text from the Christian Classics Ethereal Library.